lettere | 105 |
«ut resuscites gratiam, quae in te est, datam per impositionem manuum mearum». Ergo necesse habemus resuscitare gratiam quae moritur in cordibus nostris ex negligenza. Sed gens venundata quadam ex theologia insulsa respondet, ecclesiam non indigere amplius miraculis nec spiritu visibili, eo quod iam confirmata est nimiis, ideoque nec praelatis adesse. Hoc responsum verum est inter homines pios; sed ubi dicitur, est fallacia quae incrassat conscientias, obscurat dei dona et praelatis mentiendi et errandi securitatem praebet. «Qui beneficant te, decipiunt te, Israel». «A prophetis Ierusalem egresso est pollutio super omnem terram». Quapropter dico quod negligenza nostra exsiccavit dona spiritus in nobis. Nam vel in Germania, ubi innumeri sunt haeretici qui sacramenta pedibus conculcant, ecclesiaque eversa, deberent miracula comparere, aut illis in christianis qui sub turcae ditione vivunt. Sic et prophetia. Sed profecto detrimentum hoc totum ab incredulitate pendet, si rite legis doctores sanctos et magiam calles. Dicendum igitur est quod fidem non habent quantum granum sinapis, teste Iesu.
Id ego adgnosco, ac continuo nitor me ad fidem vivam revocare, quod nullam fiduciam in terrenis ponam rebus neque in industria mea et amicorum, sed solum in Deo, et me illi penitus committere in omnibus; at nequeo, quoniam prava consuetudo deorsum retrahit. Et quando vere Deo medullitus inhaereo, omnia ex voto mihi succedunt; secus autem cum sapientiae terrenae innitor. Ideoque continuo studeo me ipsum vincere. Haud tamen propterea omnes ipse accuso praelatos ecclesiae, cum norim probitate fulgentes nonnullos; sed detego vulnus, si forte sit medicina. Ecce sanctus Franciscus de Paula inter christianos in Calabria et Roma et in Sicilia plurima edebat miracula; e contra vero tot praedicatores dominicani et iesuitae inter haereticos in Germania nullum ostendunt. Hoc flagellum Dei est, quoniam non sumus eius ex toto corde; sunt quidem dona in ecclesia sed dormiunt. «Exurge, quare obdormis. Domine?». Haec est praeparatio ad Antichristum.