102 | t. campanella |
ut possit videre, nos inferni poenis detrudens, hac excusatione falsa, voluntate quidem non patris, ut se praedicat, sed crudelis tyranni.
Vide, quaeso, quam ignominiose inquietati adsentitur mundus, nesciens quid facit obfusus caligine; quam praemittit Anticristus per Abbadonem qui de abysso egreditur. Porro autem et misera Italia et Hispania intra viscera habent diabolicum Macchiavellum qui nobiliores reipublicae partes contaminat: suadet religionem esse astutiam fratrum et clericorum dominandi gratia in populo, ac simul contentionem esse principum qui utuntur ipsa ut lena technarum suarum. Hem bone Deus, quid tantum monstruositatis permisisti? O nefandas nostrorum culpas quae, nobis sensum et intellectum adimentes, videri tamen sapientissimos nos nobis faciunt! Eia mi Scioppi, cape facellam hanc, in pectoribus hominum interclude, si forte ex ruderibus fiant animalia, ex animalibus homines. Tibi debetur hoc munus qui huius seculi es aurora.
Ego tanquam Prometheus in Caucaso detineor, quoniam non rite hoc functus sum munere. Abusus sum donis eius, ebibi indignationem eius. Sed in Deo non minor es tu quam ipse fuissem, sed et maior. Procul dubio Deus scholam veritatis certissimam unam in terra tuetur servatque, si providus est pater. Sed exilis adeo ob scelera nostra facta est, quod vix adgnoscitur quaenam sit. Omnis quippe secta gloriatur se abundare miraculis, martyrio, prophetia, testimonio, argumentis ad demonstrandum se a Deo esse. Quapropter in tenebris versantes omnes videmur unicolores philosophi et sophistae, sancti et hypocritae, principes et tyranni, superstitio et religio unde orta est opinio quod non extet religio nec principatus nec sapientia, sed quicunque potest plus decipere, vincere et regnare, quomodocunque id faciat, bene facit.
Ego scripsi de naturali philosophia et morali et politica libros egregios, et tandem metaphysicos quibus detegeram radices totius deceptionis, idcirco pro principia posui potestatem, sapientiam et amorem, eorumque influxus, necessitatem, fatum et harmoniam. Hos Satanae instigatione detinet discipulus