lettere | 99 |
Multa reticeo: quis enim per atramentum lucem explicabit? Neque lohannes posse se confidit.
De ceteris epistolis quae extant apud te, fac ut lubet: dabit Dominus tibi post congressum pontificis et cardinalium agendi animum: opere enim fides augetur et sine fide opera frigent. De cleri reformatione iterum dico tibi me quasi nihil sperare. Scio temporum malitiam. Omnis autem reformatio sponte sequetur. Ipsi orabunt nos ut reformentur, si principes duos, quos quasi manibus teneo, convertemus, et sapientes Germaniae per novitatem doctrinae admirabilis alliciemus. An non vides Lutherum nebulonem, qui de foedis vocibus, de petulanti licentia aurium pruritum quasi comicus excitaverit? et papistarum epicureismum illi favisse? et nonnisi peccati poenam esse fidem Lutheri? ita et sodomiticum vitium et caetera huiusmodi huic adscribit peccato Paulus, «quoniam Deum non sicut Deum glorificaverunt». Ego evincam Paulum menni de manibus putridis luthericolarum.
Scio omnes in Paulo gloriari, et ubi ipsum nihil intellegunt. Haec nequeo explicare tibi per chartam. Videbis in dialogo meo Contra lutheranos, quae vix credis, uno argomento omnes haereses etiam per indoctos homines exterminari; et bellum grammaticale, in quo confidunt, cessaturum. Si ego dixero lutheranis: — Transeamus per ignem, et qui cremabitur, non est a Deo, — numquid audebunt? et non confusi sibilis a populo explodentur? putas me isthaec non audere? Pater meus Dominicus et divus Franciscus multas haereses ita sedarunt: quid ni eos imiter? Si credo ex toto corde, dubitare nihil debeo quin Deus vocatus adsit. Si non credo, emoriar. Verumtamen ad haec multis praemissis venire opus cum orationibus, tum disputationibus placato Deo et dempta temeritate etc....
[Neapoli, 26 aprilis-17 maii 1607].