lettere | 97 |
excitum ad omnes haereses eliminandas, praecipue vero philosophorum et astronomorum et latentium macchiavellistarum, quorum opera evangelium latet, «et his qui pereunt», inquit Paulus, «opertum est». Quapropter oro te hanc pontifici sententiam declares, ne me putet levitate aut superbia aut magia naturali vel diabolica haec iactare, sed ut sciant domini mei non modo ex libris quamplurimis pro ecclesia scriptis ab haeresis suspicione vindicandum, sed ex miraculis quoque quae omnem ammani ad Evangelii certitudinem compellere queant, me idem effecturum. Quamobrem nihil verba tua nocebunt, quin proderunt valde, ut sciat pontifex et cardinales nullam inesse illusionem, et sensum perpendant meum.
Hoc autem futurum huius pontificis opera a duobus viris sanctis praedictum inveni. Manifestabuntur ergo per me signa in sole et luna et stellis. Nam etiam beatus Gregorius ea instare et in proximo esse monuit, et beatus Iohannes episcopus cuius prophetiae Venetiis sunt impressae, nunc promulganda praedixit, et Ioachimus abbas adstipulatur, ut non videam tot praecedentibus praedictionibus meisque acclamationibus, qui dissimulare id valeam. Et quidem si nuncius ac Casertanus deliramenta esse, vel ad fugiendos carceres versutiam, scripserunt, tu nihil pro mea salute proficies antequam illis meus innotescat sensus. Vide ergo pro prudentia tua quid nunc agendum.
Ego enim quod tibi tacendum videtur, quodeumque sit, libenter obmutescam. De miraculis vero pro conversione germanorum nihil vereare, charissime. Si enim opus Dei, uti Dei opus, aggressi fuerimus, et fidem quantum sinapis granum habuerimus, quid dubitas Dominum fore nobiscum? Si tu de hoc dubitas, nihil omnino proficies. Nolo quidem ex praesumptione nostra ista nobis polliceri. Sed si vitam, ut spero, vivemus evangelicam, et discipulis eandem suadebimus, sodalitium nostrum erit non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, quamvis et haec nobis abundabunt, sed in ostensione virtutum. Cogita etiam quod si ad Evangelii verba confirmanda, ego miracula, quae praedixit Christus, ostendam in caelo quasi