Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
261
VIII
(Pag. 491)
Carlo V accorda ai Bustesi la facultà di tenere mercato ogni venerdì e due publiche fiere ogni anno.
1543, giugno, 21.
Carolus divina favente clemenlia Romanorum Imperator Augustus, ac Germaniae, Hispaniarum, utriusque Sicilia, Hierusalem, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. Rex, Àrchidux Austria, Dux Burgundiae, Brabantiae et Comes Habspurgi, Flandriae, Tyrolis, etc. ad futuram rei memoriam. Recognoscimus, et notum facimus tenore prsesentium universis, quod cum Csesaream Celsiludinem decere existimemus fidelium suorum commodis, et augumenlis pervigili cura intendere, consideremusque in primis sinceram fidem, et dévolionem noslrorum, et lmperii Sacri fidelium dilectorutn Communis, et Hominum Terra, et Burgi Busti Àrsiti Ducalus Medioiani jurisdiclionis hseredum quondam Galeaz Vicecomilis erga, Nos, et Sacrum Romanum Imperium^ nec non fidelem servitutem, quam Nobis., et eidem Imperio hactenus praestiterunl; ad haec quoque ipsius Terrae, et lncolarum graves impensas, damna, et calamitales, quas praeteritis bellorum temporibus perpessi sunt; eapropter eisdem Communitali s et Hominibus praedictae Terrae Busti Arsitii pnaemissorum consideratione, et inluitu, et ad eorum supplices preces ex certa nostra scienlia, animo deliberato, et sano accedente Consilio, ac Imperiali Auclorilate nostra, et alias omni meliori via, causa, et forma dedimus, et concessimus, ac tenore prsesentium damus, et concedimus licentiam, facullalem, et bayliam in ipso Terra Busti publicum Mercatum liberum, et francum singulo die Veneris cujuslibet hebdomadae; nec non singulis annis duas publicas Nundinas, seu Ferias annuas incepturas, primam videlicet in festo S. Lucse in mense octobris, aliara post festa Paschalia Resurreclionis Dominicae per quatuor dies conlinuos ante,