Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. |
257
Ioannes et successores sui tam universales, quam particulares usque in infinitum, et quibus dederint ut supra, utantur, gaudeant,
et potiautur praedictis bonis, et aliqua ex causa, vel eventu non,
remaneant elusi seu decepti ab istis feudo et donatione per nos
eidem factis cura remuneratoria sit laborum et expensarum factarum in dictis bellis per praedictum ill. dominum Ioannem. Dicimus et promitimus dictas res donatas et omnia et singula in eis
contenta eidem ili. d. Ioanni habere licere pacto eliam quod si predictae res, vel aliqua pars earum evictae fuerint quomodocumque et
qualitecumque evincantur de jure ipsas et quaslibet earum defendere iam in possessione quam in proprietate ab omni persona et
universitate, et si contra praedicta seu quolibet praedictorum aliquid factum vel attemptatum fuerit, promittimus per solemnem
stipulationem per nos el successores nostros dare, concedere et tradere aliud castrum, terram et locum, ac alia bona aequivulentis redditus et dominii prout in superioribus, cum omnibus expensis, damnnis
et interesse passis et patiendis praediclorum causa et occasione.
Constituentes nos ex nunc ea omnia tenere et possidere nomine et
vice ipsius ili. d. loannis ac suorum ut supra, et quibus dcderit,
donec eorum effectualem possessionem acceperinl, cujus capiendi,
liberam (facullalem) prò volunlalis suae libito facimus et si ne interventi! et aucloritale ìalicuius judicis. Mandanles reverendo et speclabilibus presidi el senaloribus noslris, magislris reddituum noslrorum ordinariorum et extraordinariorum, praelori, communi et
hominibus Busti Arsitii, nec non omnibus magistratibus, jtisdicenlibus, officialibus, ac subditis nostris ad quos spectat ut ipsum ili.
d. Ioannem, suosque ut supra, vel legitimum quemviseius nuntium
in possessionem dictorum feudi, honorum et jurium ponant ac positos tueantur, eique obediant: hasque nostras feudi et donationes
literas observant et faciant ab omnibus observari: non obstantibus
aliquibus legibus, statulis, decretisi ordinibus, provisionibus et
aliis contrarium disponentibus, quoniam illis omnibus et maxime
decreto edito de anno 1490 incipiente; Solebant maiores nostri cum
declaratione superinde secula, nec non decreto edito de anno 1423
incipiente Providere solentes et alio eodem anno edito incipiente
Meninimus volentes derogamus et derogatum esse volumus, etiam
si ea sintque specialemet individuano mentionem exigant, quoniam
feudum et donationem hanc effectum sortiri omnino volumus. Sup-