scrimine esset utrum civitas ipsa, an hostes acrius obsiderentur,
multa denique in rerum progressu, in Abbiatis-grassi expugnatione
ne aliis expeditionibus, que omnium Dominorum Confœderatorum
utililali ac nobis maxime adjumento fuerunt, egit, que neque ut
par esset laudari, neque omnia recenseri possunt. Cum ergo tot,
fantaque merita non sine ingratitudinis nota, liberalitate nostra,
vacua pertransiri queant, etiam ut gratificemur S.mo Domino Nostro
decrevimus ipsum munere hoc qualecumque præsens temporum
condictio patitur, decorare, quo sciat, non immemores virtutis,
egregiorumque geslorum suorum nos esse, augeaturque voluntas
et studium in futurum, si fortuna feret, nihil ommittendi, quod
commodo, honorique nostro cessurum putabit. Quare iis nostris
sponte ex certa scientia, consulto, animoque mature deliberato
motuque proprio, de que nostræ potestastis plenitudine etiam
absolutæ propter ejus in nos benemerita, ac omnibus aliis melioribus
viis, causis, et formis, quibus efficatius et validius possumus
segregamus et sciungimus in omnibus et per omnia castrum,
terram et locum Busti Arsitii agri Seprij et ejus territorium
a iurisdictione civitalis nostræ Mediolani. Ita ut in
posterum sit una jurisdictio per se, ae penitus separata ab omni
jurisdictione dictæ civitatis, titulo veræ et irrevocabilis inter vivos remunerationis et donationis, predictum illustrem Dominum
Ioannem Medicem donamus feudo jurisdictione, castro, terra, et
loco Busti Arsitii agri Seprii una cum omnibus pertinentiis, iuribus,
prediis, nemoribus, fontibus, aquis et venationibus, aucupiis et piscariis, pastuis, datiis, redditibus, proventibus, accessibus, vectiga
galibus et gabellis quocumque nomine censeantur, intralis, fructi
bus, bonis denique omnibus quæ cameræ nostræ sunt et in posterum
esse dignoscentur, nec non cum mero, mixtoque imperi,
gladii potestale et omnimoda iurisdictione tam in civilibus quam
in criminalibus, titulo veri, aviti, gentilis et antiqui feudi pro se se
filiis, descendentibus successoribus et hæredibus quibuscumque usque
in infinitum etiam et fœminis et quibus dederit, tradiderit, veldederint
et tradiderint: cum potestate vendendi, alienandi et quovismodo disponendi prout libuerit: non obstante quocumque decreto disponente bona feudalia non posse alienari, et maxime decreto edito de anno 1490 incipiente: Solebant maiores nostri: cum
declaratione superinde secuta: cum piena jurium cessione, trans-