Pagina:Busto Arsizio notizie storico statistiche.djvu/266

248


Illustrissime princeps et excellentissime domine domine. Cum omni debita reverentia ad avixamentum Celsitudini vestre notificamus quod hodie ante nonam Facinus Canis cum baneriis et equitibus circa mille venit super campaneam vestri burgi de Busti Arsizio, et se dicto burgo cum dictis baneriis et equitibus appropinquavit usque ad duas balistratas, et ibi demum se affirmavit et ante mixit unum suum trombetam qui alloqui volebat gubernatori citadelle clamans a longe quod sibi deferebat litteras ex parte Comitis Petri capitanei ducatus nunc captivi. Qui trombeta nullatenus appropinquare potuit dicte citadelle ut intelligi posset quid dicere vellet, quia gubernator dicte citadelle et homines hujus vestri burgi eum non permiserunt, cum responderent sibi cum balestris et veretonis, et tunc dictus trombeta reversus fuit ad dictum Facinum, et ipse Facinus postea misit duos alios trombetas bis, qui alloqui volebant homines dicti burgi et dictum gubernatorem, quos audire noluerunt eis projiciendo veretonos cum balestris; finaliter Scangelinus de Palude fecit relassari unum captivum habitatorem dicti burgi, qui captivatus fuerat in burgo de Busti Carulfi, ut ipse veniret pro ejus redemptione quam fecerat ipse et unus ejus cognatus similiter captivatus, et, ut dictus captivus asseruit, prefatus Comes Petrus ei dixit quod deberet dicere Comiti Galleoto Farcono filio dicti Comitis Petri et mihi vicario, nec non quatuor hominibus ex melioribus dicti burgi, quod exire deberemus ad eloquendum secum, alias predictus Facinus dari faceret guastum dicto burgo et penitus destruere dictum burgum et omnes homines in eo habitantes, quem captivum recepimus, examinavimus et carcerari fecimus; post modum dictus Facinus se inde levavit. Qua propter, illustrissime princeps, cum dictus Facinus colligat ubique quoscumque potest ut veniant ad nostram distructionem, dignetur prelibata vestra Celsitudo quamcitius est possibile providere de succursu opportuno contra dictum Facinum, et quam velocius fieri potest nobis transmittere pro majori defensione nostrum illum majorem numerum balesteriorum quem poterit. Insuper omnes pro majori parte loci, terre, ville et burgi in hoc Seprio existentes videntur se concordasse cum dicto Facino et eidem subvenire de victualibus prebendo ad omnem ejus poslulationem omne auxilium quod ab ipsis requirat, sic quod nos quaxi soli ad tabullerium remanemus et nihil affectat dictus Facinus habere nixi burgum