Pagina:Bonaccorsi - Vangeli apocrifi.pdf/42


— 4 –


4

HIER. in Ps. 135 (Anecdota Mareds. III, 2, 262. Cfr. 11): In hebraico evangelio secundum Matthaeum ita habet:

«Panem nostrum crastinum da nobis hodie».

5.

(Cfr. Mt. 12, 9-13).

HIER. in Mt. 12, 13. In evangelio.... quod vocatur a plerisque Matthaei authenticum, homo iste qui aridam habet manum caementarius scribitur, istius modi vocibus auxilium precans:

(Cfr. Mt. 6, 11).

HIER. in Mt. 6, «Caementarius eram, manibus victum quaeritans; precor te, Jesu, ut mihi restituas sanitatem, ne turpiter mendicem cibos»

6.

(Cfr. Mt. 18, 21, 22; Lc. 17, 4).

HIER. c. Pelag. III, 2 (Cf. anche Cod. N. 566): Et in eodem volumine:

Si peccaverit (inquit) frater tuus in verbo et satis tibi fecerit, septies in die suscipe eum». Dixit illi Simon discipulus eius: «Septies die?» Respondit Dominus et dixit ei: «Etiam, ego dico tibi, usque septuagies septies. Etenim in prophetis quoque, postquam uncti sunt Spiritu Sancto, inventus est sermo peccati».

7.

(Cfr. Mt. 19, 16-24).

ORIG. in Mt. tom. XV, 14: Scriptum est in evangelio quodam, quod dicitur secundum Hebraeos:

Dixit ad eum alter divitum: «Magister, quid bonum faciens vivam?»

Dixit ei: «Homo, legem1 et prophetas fac». Respondit ad eum: «Feci». Dixit ei: «Vade, vende omnia quae possides et divide pauperibus, et veni, sequere me». Coepit autem dives scalpere caput suum et non placuit ei. Et dixit ad eum Dominus: «Quomodo dicis, legem feci et prophetas? Quoniam scriptum est in lege: Diliges proximum tuum sicut teipsum; et ecce multi fratres tui, filii Abrahae, amicti sunt stercore, morientes prae fame, et domus tua plena est multis bonis, et non egreditur omnino aliquid ex ea ad eos». Et conversus dixit Simoni discipulo suo, sedenti apud se: «Simon, fili Ioannis, facilius est camelum intrare per foramen acus, quam divitem in regnum caelorum».

  1. Correzione della Zahn invece di leges.