160Minciades stipula, qua nemo doctior usquam;
estne, quod ille canit, vestrum? Didicisse iuvabit. SenseratOlympia. ille quidem vi mentis grandia quedarn,
ac in parte loci faciem: sed pauca canebat,
si videas quam multa tenet, quam pulchra piorum 165Elysium sedesque deûm gratissima nostrum. QuosSilvius. tenet iste locus montes? quibus insitus oris?
Que non Minciades vidit seu sponte reliquit,
da nobis. Audire fuit persepe laborum
utile solamen: veniet mens forte videndi. EstOlympia. in secessu pecori mons invius egro,
lumine perpetuo clarus, quo primus ab imis
insurgit terris Phebus, cui vertice summo
silva sedet palmas tollens ad sydera celsas
et letas par iter lauros cedrosque perennes, 175Palladis ac oleas optate pacis amicas.
Quis queat bine varios flores, quis posset odores
quos lenis fert aura loco, quis dicere rivos
argento similes mira scaturigine circum
omnia rorantes, lepido cum murmure flexus 180arbustis mixtos nunc hinc nunc inde trahentes?
Hesperidum potiora locus fert aurea poma;
sunt auro volucres picte, sunt cornubus aureis
capreoli et mites damme, sunt insuper agne
velleribus niveis darò rutilantibus auro, 185suntque boves taurique simul pinguesque iuvence,
insignes omties auro, mitesque leones
crinibus et mites gryphes radiantibus auro.
Aureus est nobis sol ac argentea luna,
et maiora quidem quam vobis sydera fulgent. 190Ver ibi perpetuum nullis offenditur austris,
letaque temperies loca possidet. Exulat inde
terrestris nebula et nox et discordia rerum.
Mors ibi nulla manet gregibus, non egra senectus,
atque graves absunt cure maciesque dolorque; 195sponte sua veniunt cunctis optata. Quid ultra?