210 |
epistolarum quae supersunt |
|
ululatus, ut nonnulli persepe faciunt, muliebre profecto est et in viro detestabile; pauculas lacrimulas emisisse humanitatis ac passionem passi cordis est signum. Nam etsi quidam fortissimi viri preter naturam sicca facie gravissimas fortune pertulerunt iniurias, non propterea damnabile est aliquantulum cessisse nature laboranti: nam, uti qui sicco vultu diros eventus transeunt, obstinati ferreique non minus quam fortes forsan habendi sunt, sic et hi qui pio oculorum rore genas paululum profudere in adversis, homines et sensibiles se ostendunt. Scio legeris predonem illum macedonem qui parva militum manu omnem orbem aggressus est, deiecto Dario atque amicorum manibus occiso abstinere nequivisse quin lacrimas dederit; preterea et Marcum Marcellum, preclarum ducem atque bellorum et armorum laboribus duratum, infortunio syragusanorum, paulo ante hostium urbe capta et flammis hostilibus crepitante, concessisse lacrimas testatur antiquitas; et eum qui fere toto primus prefuit orbi effusisse veras, ut arbitror, piasque venerando capiti Pompeii Magni generi sui. Sed quid istos quantumcunque pregrandes viros in memoriam tuam veros pietatis testes revoco, cum legerimus sepe Christum Dei filium, verum Deum verumque hominem, Lazaro amico suo defuncto dedisse, cum sciret etiam eum illico surrecturum opere suo? Non equidem ob aliud ab eo factum puto, nisi ut exemplum presentibus daret et posteritati relinqueret ad explendum etiam lacrimis in amicum integre caritatis officium. Has ergo humanitas et dilectio vera e penetralibus cordis etiam obsistentibus prestantissimorum hominum viribus elicit et in oculos evocatas emittit. Erubescentiam ergo illam pelle, credasque te pii hominis opus egisse, non fluxe mulieris, leterisque quoniam testes veros integritatis tue amico quantumcunque pauperi dederis. Preces autem tuas atque tuorum quas polliceris ultro videat Deus, que cum pie iusteque forsitan sint, non dubito quin sensurus sim in conspectu eterni Regis pro me interpellasse atque obtinuisse quod poscitur; imo, seu tue sint seu reverendissime atque devotissime coniugis tue, iam sentio: nam quem lacrimarum tuarum dulcor extulerat, precum virtus in vires pristinas revocat, cum