atque lupam captare petit flavosque leones,
ut penas tribuat meritis: nam frater Alexis
Tytirus iste fuit. Nunquid vidisse furentem
stat menti ferro nuper venabula acuto 105 gestantem manibus, multos et retia post hunc
portantes humeris, ira rabieque frementes,
hac olim transire via silvamque per omnem? CalcidicosPalemon. hystrosque refers. Quid, queso, tenenti
Eridanum secus arva queunt inferre laboris? ExxeMeris. tene. Multi per devia Tytiron istum
ex nostris, canibus sumptis telisque, sequuntur,
inter quos Faunus, quem tristis et anxia fletu
Testilis in cassum revocat, clamoribus omnem
concutiens silvam: tendit tamen ille, neglectis 115 fletibus atque suis. Pulvis patet, aspice colles. SemperPamphylus. in adversum fertur male sanus, et egre
fert Faunus requiem. Veniet, ni sibilus austri
nunc aures fallit, tempus quo Testilis ibit
Hesperi in amplexus; dabitur nec posse volenti 120 sistere. Sed redeat cupio melioribus astris! QuisPalemon. queat ardores iuvenum compescere frenis?
Apta quies senibus, sedeant in limine matres.
Naritius nullas potuit preponere laudes
quesitis peregre. Tibi si mens antra nemusque 125 est servare, precor, cum sim post ire paratus,
pasce greges nostros: et donec forte revertar
in silvas, nemeam Crisidem tu solus habeto. IPamphylus. felix, factumque putes rediturus, amice.