Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
364 | carminum |
Nunc eat, et durum demens incuset Amorem:
Hunc, quia se facilem præbuit, enecuit.
XIII.
LABULLÆ.
Huc oculos, huc verte, bonæ quicunque Parentis
Templa subis, sibi et hæc quid velit urna vide.
Flaminis hic uxor Turrini funere acerbo
Dulcis ab amplexu rapta Labulla viri est:
Quæ formâ et censu innumeras et bonore parentum,
At virtute omnes vicerat una nurus.
I nunc, et votis cœlum, miser! omne fatiga,
Quando bona hæc quanti sint facienda vides.
XIV.
EIUSDEM.
Hæc vivens, nec certa satis natisque, viroque.
Si sua curæ esset muta futura cinis;
Illa, virum quamvis et natos semper amârit,
Uxor quam magis et mater amare potest;
Esset opes quamvis natis lictura, viroque;
Blanda licet natis, blanda viro fuerit:
Hæc, inquam, coniux Turrini saxa paravit,
Functa quibus voluit luce Labulla tegi.
XV.
MANFREDII.
Quis tegitur tumulo? — Manfredius ille, viator,
Ranaldus, qui sub pace dolo occubuit. —
Sed quæ tanta necis tam sævæ causa? — Sororem
Interfectoris perdite amasse sui. —
Proh scelus! ista tulit quod amavit præmia? Quid si
Odisset? Meriti est dura homini ratio.