Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
liber primus. | 345 |
Nunc plenâ in aurem voce refractulos,
Quibus nigranti cedit ab arbore
In roscidis quicquid viretis
Vere canit volucrum tepente.
Ut ut canoros quæro iterum modos!
Ut ut mihi me surripuit melos,
Nec mecum adhuc sum; adbuc hiulco
Nescit abire animus labello!
Nec si sciat, vult mitti; adeo et bonâ et
Gratâ tenetur compede. Iam mihi est
Adempta libertas, nec haustu
Elysiæ reparanda Lethes.
Si tale Syren, stirps Acheloia,
Nautis canebat prætereuntibus,
Nil miror aversas carinas
Sponte cavas adiisse rupes.
Nescis tu, Ulysseu, qui fugis illitis
Cera pelasgi remigis auribus,
Inter puellarum choros tam
Dulce canentium obire felix.
XV.
DE VELLERE AUREO.
O pubis iuvenes robora thessalæ,
Perculsi toties qui pelagi minis,
Pellem avertere Colchis
Auratam capitis tamen:
Olim pollicita est vobis, et innuba
Pallas velivolam cum daret æquori
Pinum, quam sub opaci
Flexit vertice Pelii,
Cur non lecta manus fortiter occupat
Portus phasiacos, dum boreæ silet,
Vestris sæpe sinistri
Votis, spiritus impotens?
En vobis spolium tempus apiscier;
Famosæ pecudis limina, quod diu
Servavere dracones,
Martisque ignivomi boves.