Pagina:Ariosto-Op.minori.1-(1857).djvu/368


liber primus. 339

Ipse pedum validis potui decurrere plantis,
     Sive terenda brevis seu via longa fuit.
Ah ego (vita modo sineret) quam fortiter irem,
     Sisteret ut nullus crura citata labor!
Corruptum nec iter hyeme et pluvialibus austris
     Suasisset1 iustas, te properante, moras.
Sum sine te biduum: an me ultra patieris abesse?
     Heu miserum! me me, quæso, venire iube.
Ecquid habent gelidi montes et inhospita tesqua?
     Ecquid habent sine me devia rura boni?
Quæso, venire iube: placeant tum lustra ferarum;
     Atque feris arces montibus impositæ.
Tum placeant sylvæ, tunc sint gratissima saxa,
     Dum latus ipse tegam, duxque, comesque, tuum.
Tunc iuvet audaci lepores agitare Lacone,
     Cœcaque nocturnis ponere vincla lupis;
Inque plagas turdum strepitu detrudere edacem,
     Et quæcumque hyemes gaudia rure ferunt.
Quæso, venire iube. Quod si mala murmura vulgi
     Ne cieam veniens est timor, ipsa redi.




XI.

DE DIVERSIS AMORIBUS.2


Est mea nunc Glycere, mea nunc est cura Lycoris,
     Lyda modo meus est, est modo Phyllis amor.
Primas Glaura faces renovat, movet Hybla recentes,
     Mox cessura igni Glaura vel Hybla novo.
Nec mihi, diverso nec eodem tempore, sæpe
     Centum vesano sunt in amore satis.
Ut sum, si placeo, me me sic utere virgo,
     Seu grata es, seu iam grata futura mihi.
Hoc olim ingenio vitales hausimus auras,
     Multa cito ut placeant, displicitura brevi.


  1. L’edizione fiorentina del 1719: Fecisset.
  2. De suâ ipsius mobilitate, è, invece, il titolo che pur trovasi in talune edizioni. A noi piace più quello che qui viene preferito, perchè diffatti la vita dell’autor nostro ce lo dimostra assai meno nelle azioni incostante, di quello che, quanto a’ pensieri, piacque a lui stesso rappresentarsi in questa singolare poesia.