Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
48 | documenti |
habeant, sicut et prius habueraiit. Debent etiam siiprascripti omnes de Lodrone prememoratum dominum Episcopum et suos successores in Episcopatu de omnibus corum guerris centra omnes adiuvare exceptis se ipsis; debent autem suprascripti omnes de Setauro suprascriptum Castrum et Curiam de Lodrone tantum cum suis heredibus habere et tenere, sive sit antiquo feudo, sive novo.
Ibique predicti omnes de Setauro per beretam unam quam in suis manibus tenebant, obligaverunt in manu dicti domini Episcopi nomine et vice Casadei sancti Vigilii quicquid feudi ab Episcopo et a Casadei sancti Vigilii detinebant et omne eorum alodium et masnatam quod habebant in integrum, si suprascripti omnia sicut superius legitur integrum non attenderent rataque semper et incorrupta non conservarent in perpetuum, et hoc nomine pene refutando obligaverunt. Ex adverso autem premernoratus dominus Episcopus ellectus similliter nomine pene per se et suos successores obligavit suprascriptis de Setauro argenti ducentas marchas, si, sicut superius legitur, in integrum versus ipsos non attenderet, vel si eis exinde vim aliquam faceret. Quod si dominus Episcopus vel illi de Setauro in penam inciderent, penam persolvant, pena autem soluta pacto ut superius legitur in integrum permanente rato subnixa stipulatione. Preterea si predictus dominus Ellectus suprascriptum Castrum Lodroni sine expendio illorum de Setauro recuperaverit centum libr. imp. illi de Setauro domino Episcopo dare debent; et si illi de Setauro idem Castrum sine wera recuperaverint quinquaginta libr. imp. domino Episcopo dare debeant; sin autem illi de Setauro per gueram illud idem Castrum acquirerent et quinquaginta libr. imp. aut valens eorum expenderent nichil Episcopo dare debeant. Insuper predicti omnes de Setauro suprascripta omnia eorum sacramento corporali attendere iuraverunt inviolabilliterque Arma conservare in perpetuum.
Actum Ripe sacro pallatio episcopali.
Die autem lune qui fuit IIII° intrante eodem mense septembris, in presentia domini Gerardi iudicis, et Gisloldi canonici, et Odorici eius fratria, et Odorici Ottonis Richi, et Pesati, et Adelperonis de Castronovo, et Federici, et Guielmini de Civezano, sepedictus dominus Conradus Tridentine Sedis Ellectus eandem suprascriptam investituram Castri et Curie de Lodrone et totius antiqui feudi, sicut superius legitur, in integrum nomine recti feudi fecit in eosdem suprascriptos Adelardum Maynenti, Adelardum Attonis et Graciolum, Montenarium, Ceredum, Guidotum et Boninsignam de Setoro, sumentes per se et per alios qui non aderant suprascriptos et cum eorum heredibus ex inde in antea ad rectum feudum. in suprascriptum modum perpetualiter liabere debeant, et eandem suprascriptam refutationem et obligationem per se et per supra-