Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/417


i corsi e la corsica alla fine del secolo xv 397

Civitates in insula nulle sunt longo iam tempore. Quatuor extant opplda: Bonifacium, colonia Genuensium ut aiunt, Calvium, Bigulum, et Sanctum Florencium. Cetera omnia, preter nonnullas arces, loca sunt sine menibus, ut puta vici et ville sparsaque tuguria, quibus nulla publici aut memorabilis edifficii (sic) memoria extat.

Fructus autem insule hi esse dicuntur: triticum habunde (sic) si erit annona fertilis, at si erit annone caritas, fame coguntur multi cum uxoribus et liberis in agrum Pisanum, Senensem et Romanum transfretare; vini magna illis copia est maritimi et montani; ordeum, castanee, mel, linum, oleum olivarum, carice, cetrones, pisces diversi generis, pecudum et armentorum ingens numerus. Ager fertilis in planicie, que modica est, sed melioribus cultoribus indigens, quem (sic) enim admodum ad agriculturam sunt segnes: ita quidem et omnia Immane vite ornamentum negligunt inculti, barbati, ocreati.

Horum mores quia ad postremam partem narracionis nostre pertinent, eam aggrediamur. Tria, ut predixi, sunt Corsorum genera: principes qui vulgo curarcenses appellantur, caporales, multitudo plebis. Duo priores eodem fere vite genere utuntur: iuvat eos equitare, iaculari, moliri adversa inter se et contra statum publici regiminis, sepe contencionibus ac rapinis intendere, indulgere plurimum ventri ac turpissime parti corporis, omnia ferme reicientes que ad humanitatem et ad veram nobilitatem spectare intelliguntur. Plebs vero, quamvis incultissima sit, certe satis paret honestati, liberalis est in paupertate sua, iusticiamque colit, eiusque ministros, modo sint recti, non modo venerantur sed pro diis habent: huic ego generi hominum comparatior (sic) et sane recolens eorum sortem, doleo ipsos ad perferenda1 omnia impia natos esse. Principum septem sunt familie, due caputconsive (?), quinque curarchenses; caporalium quindecim, quas numerare supervacaneum esset magis quam necessarium: he omnes diversis factionibus plebem trahunt, ac sepe comessacionibus extenuant.

Postremo, ut paucis omnes Corsorum qualitates complectamur, sacerdotes, principes, caporales, pauci mercatores, agricultores, naute, pastores, feneratores, causidici, fures insulam omnem possident.

Fin qui l’Ivani. Malgrado la chiusa, che ricorda per ultimi, quasi la più notevole gente di Corsica, gli usurai ed i ladri (e in

  1. Il ms. ha: preferenda.