Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/278

258 documenti

iuraverunt de mandato et comissione sapientis viri domini Mathei de G[ardeilis de Tridento iudicis et vica[rii Iudicarie venerabilis in Christo patris et domini domini Nicolai Del et apostolice sedis gratia Ep[iscopl Tridentini facere omnia] utilia predicti Comunis Condini et Brioni, et inutilia dimittere prout de co[missione] et mandato ...............no et nomine Libanorii notarii de Randena et quicquid ipsi facient et [ordi]nabunt infrascripti predicti Comunis Condini et Brioni In presentia dictorum testium et mei notarii infrascripti............... habere firmum et ratum, primo (seguono i nomi di circa settanta uomini di Condino e Brione).

Item die suprascripta in presentia suprascriptorum hominum et testium, Iacobus dictus Bozus viator Tridentinus talem mihi notario infrascripto retulit ambaxatam quod Ipse hodie preceperat predictis Tebaldino............... ac Ottobono dicto Passalaqua personaliter inventis quatenus sub pena xxvi llbr. ver. parv. debeant iurare predicta utilia dicti Comunis facere et inutilia pretermittere prout in dicta comissione et mandato continetur.

Hec est prima ordinatio et posta, primo videlicet quod alique castanee sive arbores castanearum in territorio dicti Comunis Condini et Brioni per aliquos dicti Comunis non incidantur nisi essent siche et tunc incidantur de consensu consulum et dominorum bonorum dicti Comunis, et quod pro quolibet focho plantentur duo pedes hinc ad festum Omnium Sanctorum pena xx sol. parv. pro quolibet pede qui incideretur et pro quolibet focho qui non plantaret ut dictum est.

Item quod omnia pignora veniant in Comuni sicut continetur in Statutis antiquis Comunis Condini, et consules de dictis pignoribus reddant rationem bis in anno, silicet ad festum Sancti Iohannis Baptiste et in Nativitate Domini Nostri Iesu Christi, excepto quod omnia pignora sex imperalium et Infra sint predictorum consulum1.

Item quod quicunque predicti Comunis laboraret In dominicis et diebus festivis, pro quolibet laboratore solvat xii Imp.

Item quod pignora forensium dividantur in tribus partibus, prima pars sit Comunis Condini, secunda sit accusatoris, tertia sit consulum predicti Comunis.

Item quod fiat via Zollsii vel pro Comuni pena xii Imp. pro quolibet qui non iret ad omnes vias infrascriptas et tunc reddant operam et dicta pignora expendantur per gastaldiones dexene in continenti cum sociis suis qui interessent.

  1. In margine: duorum sol. et infra sint predictorum consulum.