Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/276

256 documenti

focos et omnes alie colecte sive condempnationes comuniter imponende per vilam Castelli solvantur et dividantur sicut dividentur per totum Plebatum Condini, ita solvantur et exigi debeant per vilam Castelli; et si aliqua condempnatio imponeretur divissa solum in dicta vila Castelli, dieta condempnatio solvatur tantum per ex.timnm et non per focos. Item quod consules diete vile Castelli qui pro tempore fuerint exigant et exigere faciant omnia salaria et omnes condempnationes in posterum imponendas et imponenda. Item quod omnes utilitates totius Comunis et Comunitatis Castelli tam f...... quam aliarum rerum dividantur sicut actenus sunt divise. Et eligimus consules Salvestrinum de Rio et Iacobum dictum Marazium. Et hec omnia suprascripta dicimus, sententiamus, laudamus, arbitramur et mandamus inviolabiliter observari a dictis h[ominibus] sive partibus in pena et sub pena in compromise contenta, que tociens exigatur quocienscumque per aliquam partem contrafactum fuerit dicte parti atendenti aplicanda, presentibus dictis partibus et suprascriptam sententiam laudantibus et firmantibus et in nullo discrepantibus.

Lata et pronuntiata fuit suprascripta sententia per dictos arbitros predictis partibus presentibus et eam afirmantibus; sub anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo, indictione octava, die septimo exeuntis Ianuarii, in dicta vila Castelli, in loco ubi sunt soliti facere consilii sive regule, presentibus Petro dicto Bespa de Condino, Martino condam Nasimbeni et Bertello condam Andreoli ambobus de Briono et Stefano filio magistri Bonfati de dicto loco Condini.

Ego Cheminus notarius de Cemego hiis omnibus interfui rogatus et scripsi.


LXVIII. 1341, giugno 26.


Greto (presso la chiesa di S. Giustina). - Gli uomini della Pieve di Bono inferiore (di Praso 41, di Daone 26, di Por 25, di Strada 19, di Formino 14, di Creta 12, di Levi 10, di Agrone 10, di Sevror 9, dì Prezzo 9, di Saviedo 9, di Persone 8, di Cusone 7, di Merlino 6, di Prasandone 5, di Cotogna 4, di Polsè 2) eleggono tre procuratori per tutte le cause della Pieve, e specialmente contro gli uomini di Roncone.
Archivio comunale di Roncone. Copia del notaio Francesco di Cambio di Trento di su l’originale del notaio Paolo del fu Delaido di Bono.

LXIX. 1341, agosto 26.


Roncone (Bregno). - Gli uomini del Concilio di Roncone eleggono un procuratore per le cause contro la Pieve di Bono inferiore.
Archivio comunale di Roncone.