Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
nel medio evo - documenti | 33 |
In nomine Domini nos judices Petrus primicerins, Robertus primus defensor, Gregorius dativus, Philippus sacellarius, Petrus de Rubeo dativus, et Landulfus dativus tale consilium dominis senatoribus damus. Ut ecclesia S. Crucis volens agere de possessione terrarum unde fuit actum in presentia pape Eugenii ulterius non audiatur quia obstat ei exceptio rei judicate. Si vero de proprietate agere voluerit, audiri tantum debet apud successorem ejus qui do possessione cognovit. Relato igitur nobis tantorum sapientium per prefatum consenatorem nostrum Consilio et etiam in scriptis nobis ostenso venerabiles canonicos ecclesie S. Praxedis eorumque successores in perpetuum ab omni molestia et inquisitione seu petitione possessionis illarum terrarum juxta supradictorum sapientium consilium liberos et quietos fore decrevimus, et ut numquam a nobis aut ab aliis per tempora senatoribus in,jus propter hoc vocentur aut respondere cogantur, presentes reverendi Senatus apices eis fieri jussimus. Et ego supradictus Nicolaus senator ab aliis senatoribus delegatus cancellatio sacri Senatus, ut supra scriptum est, ad perpetuam stabilitatem scribere mandavi sub pena iiii librarum auri. Si contra hoc clerici S. Crucis venire presumpserint dimidia senatui et dimidia ecclesie S. Praxedis componenda et soluta pena hec carta firma sit semper. Actum xvi anno restaurationis Senatus indictione
viii mensis ianuari die xxiii. Capitolii in curia Senatus.
Ego Mardo protoscriniarius judex laudo et continuo.
Ego Paulus dativus judex juste datum consilium approbo.
Ego Gregorius de Primicerio archarius judex justum consilium datum ab aliis confirmo.
V.
Sentenza del Senato romano emanata a favore della chiesa di S. Ciriaco contro Cencio e Oddone figli di Grisetto Ingizello sopra alcune terre in Campo di Merli.
MCLXXXV.
(Dall’Arch. di S. Maria in Via Lata.)
In nomine Domini. Nos judices Sasso Primicherius, Odo Iohannis Paczi dativus, Iohannes Sassonis Arcarius, Iohannes Donadei dativus, Tullius primus defensorum, Obicio, Petrus romani dativus, et advocati Petrus advocati, Plolomeus, Iohannes judex, Iohannes Stephani, Iohannes de Ripa, Odo Abucii, Stephanus Laurentii, Petrus