Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 13 (1871).djvu/27


nel medio evo - documenti 23

suus advocatus cura sacramentalibus suis quod predicte Ecclesie cum pertinentiis suis possesso essent per xl annorum curricula a suo monasterio ad proprium. Tunc domnus Leo dixit judicibus Romanis: Quid vobis videtur? At illi omnes unanimiter affirmaverunt quod rectum judicavit secundum suam legem. Ad hec advocatus preparatus fuit cum suis sacramentalibus, et volebat jurare. At contra advocatus presbyterorum: Ego tibi dabo testimonia quod infra ista annorum curricula pensionen a vestro monasterio accepimus. Et Hubertus judex: Nostra lex non precipit ut advocatus domini abbatis de pensione respondeat nisi ut possesionem probaret. Ego non judico ut aliud faciat predictus abba. Sed si placet domno Leoni et judicibus ut dent presbyteri testimonia qui probemt quod pensionem accepisset ipsa ecclesia a jamdicto monasterio dabit et domnus abba testimonia ex sua parte et per pugnam discernatur. Tunc omnibus placuit. Et domnus Leo precepit presbyteris ut darent testimonia. Et dixit, judicibus Romanis: Vos dicite quot testimonia debent esse secundum vestram legem. Illi autem responderunt: Tres idonei testes. Et allata sunt tria testimonia in conspectu judicum, quorum nomina hec sunt: Castorius, Iohannes sutor, Benedictus de Leone. Separate eos ab invicem et interrogate ut non audiat unus de altero quid loquatur. Et si dixerunt uno ore veritatem, recipiantur; sin autem aliter locuti fuerint, et unam sententiam non dederint. fallaces erunt per omnia et non sunt, recipienti neque ad pugnam debent venire. Tunc interrogaverunt eos singillatim, et inventi sunt discordes. Et iterum domnus Leo dixit judicibus: Ne forte dicant homines quod iniuste judicetis, veniant similiter ad judicium alia vice et interrogemus eos juxta priore? interrogationes, et Deus de hoc discernat veritatem. Quod et factum est, et inventi sunt fallaciores per omnia. Tunc dixit domnus Leo judicibus: Judicate inter illos. Et judicaverunt judices et dixerunt quod testes falsi essent et abiciendi ex placito, et presbyteri refutarent predictas ecclesias dorano abbati cum suis pertinentiis. Tunc iterum dixerunt qui ex parte presbyterorum erant, quod advocatus domni abbatis cum suis sacramentalibus deberent jurare de possessione supradicta. Tunc interrogava domnus Leo Hubertum judicem Langobardum si esset hec lex. At ille dixit: Non est lex; sed si vobis placet, faciat advocatus domni abbatis sacramentum. Ad hec omnes judices Romani concorditer una voce dixerunt: Non debere Langobardum jurare sine asto. Et affirmaverunt omnes et dixerunt ut juraret unus ex presbyteris aut advocatus illorum ut hoc quod quesierant rectum quesissent et postea advocatus domni abbatis jurasset cum suis sacramentalibus. Ad hoc noluerunt presbyteri jurare neque advocatus eorum. Et inventi sunt fallaces. Impletusque est ille sermo qui dictus est. Vincat