176 |
un documento friulano |
|
quod iidem libertini ad Ecclesiam Aquileiensem ornai iure e servicio decetero debeant pertinere. Itetn promisit Dominus Patriarcha dicte Nepti sue et Domino Ulrico prefato marito ipsius, nomine eidem Domine ius quod habet in Castro Mengosburch dare, si promissionem inferius annotatam, de prestando Domino Patriarche auxilio, ipse Dominus Ulricus attenderet et compleret ante proximo venturum festum Sancti Michaelis. Et si contingeret Dominum Patriarcham vel eius Capitaneos interim facere pacem vel treugam cum Comiti Goricie, nichilominus de ipso castro faciet quod promisit. Et si ipsum medio tempore quod absit contingeret decedere Dominus Bertholdus de Gurkvelde1 castellanus ipsius castri de voluntate et mandato Domini Patriarche ipsum assignare debet nichilominus Domine memorate et Domino Ulrico marito ipsius nomine eiusdem Domine et ipsa, maritus, et heredes ipsius non debent ipsum Bertholdum ab eodem Castro removere sed in eo conservare sibi et heredibus suis, qui ipsis cedent in parte ius habitationis quod Burchvut2 vulgariter appellatur. Dominus vero Ulricus anted ictus data fide ad manura Domini Patriarche promisit sub sacramenti virtute quod ei quamdiu vixerit astabit contra omnes inimicos et offensores suos totis viribus sine fraude. Patre suo B.3 Illustri Duce Karintie et fratre Ph.4 Venerabili Electo Salzeburgensi dumtaxat exceptis, et ante proximum festum Sancti Michaelis in partibus Foriiulii cum centum armatis ad minus comparere promissit et movere werram inimicis Domini Patriarche iuxta ordinacionem ipsius, nec recedere debet de terra et servicio ipsius sine licentia et voluntate sua. Si vero aliquis gravis casus ipsum impediret venire in Forum Iulii ante proximum festum Sancti Michaelis, illam mandare debet Domino Patriarche quo facto, iuxta beneplacitum ipsius Domini Patriarche, vel remanere poterit vel si mandavit tenebitur statim re....5. Et si pax vel treuga imponetur werre pro Domino Patriarche movetur ad presens vel move-
- ↑ Gurkfeld nella Carniola.
- ↑ Borghut cioè Capoborgo.
- ↑ Bernardo.
- ↑ Filippo.
- ↑ Movere.