Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 13 (1871).djvu/179


e un diploma di arrigo vii 175

Istrumento di lega difensiva tra Bertoldo patriarca di Aquileia ed, Ulrico figlio del duca di Carinzia contro il conte Mainardo di Gorizia.


1250, 3 settembre.


In nomine sancte et individue Trinitatis, Amen. Ne que in tempore aguntur simul cum tempore dilabantur, fidelium gesta solent per scripti memoriam perhempnari (sic). Noverint igitur presentes et futuri presens scriptum inspecturi quod constitutis apud Mengosburch1 Domino Bertholdo Venerabili Patriarcha Aquileiensi, et Nobili Viro Ulrico filio Domini Bernardi Illustris Ducis Karinthie. Dominus Patriarcha petivit ab eodem, ut contra Meynardum Comitem Goricie et eius complices werram Domino Patriarche moventibus costaret sibi. Idem vero Ulricus petiit e converso, quod Dominus Patriarcha Nepti sue Domine Agneti2 Uxori ipsius daret Castra Wiselberch3 et Mengosburch, in quibus asseruit se ius habere. Super quibus tandem taliter concordaverunt, quod Dominus Patriarcha prefate Nepti sue et Domino Ulrico marito ipsius nomine eiusdem Domine dedit et assignavit in castro Wiselberch, ius quod in ipso habuit vel habere visus fuit, tali pacto, quod tam ipsa, quam consors ipsius Dominus Ulricus prefatus, renunciaverunt omni iuri forestarie quod se habere dicebant de bonis et hominibus ecclesie Aquileiensis, pertinentibus ad Castra Werdenech, Liechtemberch et Nidech nec debent super bonis et hominibus ad dicta Castra pertinentibus, iudicium sibi aliquod de cetero vendicare. Renunciaverunt etiam cum predictis pro se et heredibus suis omni iuri super libertinis, Apud Téchebvo (sic), Wrezowe et Lugg....

  1. Oggi Moosburg nella Carniola.
  2. Agnese di Merano (nel Trentino) era figlia di Enrico dell’Istria, fratello bandito del patriarca Bertoldo e della contessa Sofia di Weixelbury, ed era sposa del duca Ulrico III di Carinzia.
  3. Oggi Weixelburg nella Carniola, a mezza via tra Lubiana e Neustadtel.