Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
90 | bona di savoia |
Più amica sorrise la fortuna ad un semplice servitore della duchessa, la qual sorta di gente d’ordinario in- contra buona ventura nelle corti, dove spesse volte sono premiati piuttosto questi umili servigi, che non altre nobili fatiche. Il favorito dal duca Filiberto adun-
centes de praemissis in quibus et circa quae nihil egerunt dolo malo propter quas pretendant se se posse de iure purgare in personis vel bonis coniunctim vel divisim uberiores tamen lites cum Fisco nostro vitare volentes et citra animum confitendi aliquod debitum nobis bumiliter supplicarunt ut dignaremur de et super premissis opportune providere compatire longissimae detentioni dicti Sebastiani ac senio et infirmitati dicti Francisci qui ubi in aliquo variaverit potius id egit ex oblivione quae senes concomitatur quam per dolum bonum bonae gratiae nostrae se submittendo. Hinc est quod nos visi et per consilium nobiscum residens; de nostro mandato visitatis processibus informacionibus et expletis de et super processibus omnibus ot singulis sumptis et confectis et ipsius ac commissarii per nos destinati predicta relacione intellecta ac de omnibus piene informati mature procerum et consiliariorum nostrorum infrascriptorum deliberacione praehabita vobis et vestrum cuilibet in solidum quantum unicuique spectabit et suo suberit officio committimus et mandamus sub pena centum librarum fortium pro quolibet dictis consiliis inferrere quathenus eosdem Sebastianum Anthonium et Franciscum eorumque servitores de premissis quomodolibet intitulatos coniunctim et divisim in personis vel rebus pretextu premissorum dependentiumque emergentium et connexorum nullo modo molestetis turbetis aut alias quomodolibet inquietetis. Ideo fieri faciatis patiamini vel permictatis quin imo quoscumque processus cautiones submissiones poenas mulctas et alla quavis expleta adversus eosdem alterumve ipsorum coniunctim vel divisim propterea sumptas formatas declaratas et facta cancelletis deleatis et aboleatis quos quas et quae harum serie cancellamus delemus annullamus et abolemus ipsosque intitulato et servitores a premissis in eos obiectis et intitulatos absolvimus liberamus et quietamus quietatosque absolutos et liberos prorsus esse volumus. Et insuper si et quathenus ex expletis iam factis vel flendis in praemissis et circa conscii quoquomodo comperiantur eisdem remictimus et quictamus quascumque penas et mulctas tam in lego quam ab homine impositas etiam conventionales qùibus occasione premissorum puniri possent quomodolibet vel affligi perpetuum silentium fisco nostro de et super praemissis imponendo harum nostrarum serie ad quarum interina-