Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 12 (1870).djvu/91


duchessa di milano 87

che aveva divulgato, o veramente o falsamente, essersi il patrimonio di costoro, di non poco aumentato1.

  1. Litterae cum supplicatione admissionis ad defensionem extra carceres ad opus nobilium Sebastiani et Anthonii de Bavis. Illustrissime princeps. Exponitur parte nobilium Sebastiani et Anthonii de Bavis burgensium Fossani quod ad falsas suggestiones et informationes sumptas ab eorum inimicis et emulis contra eos solicitantibus varia dampna fuerint intitulati per dominum procuratorem Fiscalem excellentiae vestrae de expilata quadam hereditate quondam dominae Bonae relictae quondam illustrissimi domini Iohannis Galeaz Sforciae ducis Mediolani nullo dato denuncis actore seu accusatore sed ex solo officio fuerintque eo pretextu arrestati detenti pluribus mensibus et diebus et per varios commissarios excellentiae vestrae examinati interrogati et multipliciter repetiti et tot ac tantis et diversis molestiis affecti quod et in personis ac bonis eorum gravia dampna supportarunt et supportant infirmitatesque perniciosas incurrerunt ex quibus nisi benignitas et excellentia vestra oculos pietatis sue ad eos divertisset dubium est quod mortem gustassent. Et quamvis non diffidant in eorum deffensionibus sed confìdant in eis etsi cum parte aliqua privata agere haberent sese de facili victores evasuros et eorum innocentiam in publicum edocturos.Tamen quia sunt iara experti supradicta dampna et pericula et etiam perorescunt et molestum habent litigare cum eadem excellentia vestra etiam cum eorum bono iure et etiam per varia impedimenta belli quod lit in partibus Lombardiae ubi habent testes quamplures ad eorum innocentiae iustificationem examinare facere quos habere erit eis durum et laboriosum et quasi impossibile stantibus exercitibus armorum in partibus illis et viarum discriminibus ac quamplurium testium propter bellum fuga et ocultatione, humiliter supplicatur premissis attentis etiam cum causa huiusmodi intitulationis non foret nec esset criminali iudicio tractanda sed civiliter in iudicio civili et ex aliis pluribus respectibus ex certa seientia commictere et mandare magnifico Consilio Thaurini residente ut in ea procedat et iustitiam faciat decidat deffiniat absque ullo pretextu ipsius causae seu dependentium ex ea seu ex informacionibus sumptis vel probacionibus factis sumendis supervenientibus aut flendis seu ex aliquibus submissionibus per eos factis aut cautionibus prestitis arrestatione detentione vel personarum eorum ulteriori molestia in procedendo ita quod dicantur admissi ad eorum faciendum deffensiones extra carceres detentiones arrestationes personales et quod alias dilaciones eis necessarias ad probandas et faciendas huiusmodi deffensiones concedat seu concessas pro-