Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 12 (1870).djvu/380

86 i porti della maremma senese

de qua appareat publicum instrumentum seu appodixa, scripta manu notarii et scribe dictorum dominornm Duodecim. Et in maiori quantitate talem repertum culpabilem condempnare non possint, quam fuerìt fraudatio dicte gabelle et usque in quantitatem denariorum duodecim senensium pro quolibet denario fraudato, qui debebatur dicte Comuni Senarum nomine gabelle predicte. In minori autem quantitate condempnari possint, secundum deliberationem rectoris et offitialis de predictis cognoscentis, habita consideratione persone et qualitate negotii. Et e converso idem servetur per omnia in civitate Florentie ubi procederetur, occasione predicta, per rectores vel offitiales Comunis Florentie centra aliquem de civitate, comitato vel districtu Senarum. Et non possit talis senensis poni ad tormenta, occasione predicta, nisi habita licentia offitii dominorum Priorum Artium et Vexilliferi iustitie civitatis Florentie, de qua appareat publicum instrumentum seu appodixa offitii antedicti, scriptum manu notarii et scribe dictorum dominorum Priorum Artium.

Item, quod si que rappresallie vel rappresalliarum licentie reperirentur esse concesse per dicta Comunia vel aliquod ipsorum contra aliud Comune vel singulares homines, personas et bona ipsius Comunis, ex nunc intelligantur esse et sint suspense per tempus et terminum decem annorum proxime venturorum; ita quod infra ipsum tempus et terminum non valeant tali cui competerent, in iudicium deducere, seu eis experiri; nec rectores vel offitiales dicti Comunis qui concessisset represallias antedictas, possint vel debeant reddere rationem. Teneatur autem Comune contra quod dicte represallie concesse forent, tali cui concesse reperirentur, seu eius heredibus vel habentibus ius vel causam ab eo, ius summarium facere et fieri facere in iuribus eidem competentibus, et eum benigne et favorabiliter pertractare et pertractari facere. Et quod in futurum infra tempus et terminum decem annorum proxime futurorum aliquod dictorum Comunium sibi invicem inter se aliquo modo, iure vel causa nulle represallie concedi possint vel valeant ullo modo. Fiat autem et fieri debeat ius summarium conquerenti et favorabiliter et benigne tractetur.

Et quod pacta et conventiones prefate, et omnia et singula supradicta et infrascripta et eorum quodlibet durent et durare debeant per tempus et terminum decem annorum proxime venturorum et quemlibet alium terminum prorogandum per dicta Comunia vel eorum sindicos seu offitiales qui de predictis baliam haberent; contra que, vel eorum aliquid, per aliquod dictorum Comunium vel ipsius offitiales nil fiat vel ordinetur, aut fieri vel ordinari possit per viam legis seu dispositionis et provisionis vel ordinamenti, seu alio