84 |
i porti della maremma senese |
|
civitatem, comitatum et districtum Florentie; et in ipsa civitate Florentie eiusque comitatu, fortia et districtu et terris subiectis ipsi civitati Florentie, libere et secare ipsa mercimonia, mercantias et alla supradicta habere, tenere, vendere, emere et permutare, et de ipsa civitate Florentie eiusque comitatu, fortia et districtu tam per terram quam per aquas, libere et secure eadem extrahere et extrahi facere; salvo quam granum, bladum, vinum, oleum et alla conmestibilia que recolligerentur in ipsa civitate, comitatu, fortia et districtu Florentie, que extraliere non possint quoque modo sine licentia Comunis Florentie. Et quod in gabellis, servatur, ut infra proxime continetur, videlicet: quod omnes et singuli de civitate, comitatu vel districtu Senarum solvere teneantur et debeant dicto Comuni Florentie seu eius camerario vel exactori pro eisdem rebus, illam gabellam quam solvere tenentur ipsi Comuni Senarum fiorentini in ipsa civitate Senarum pro imissione et extractione earum, in ea quantitate et in uno loco et non in pluribus locis vel diversis vicibus, et eo modo et forma, pro ut et sicut supra dictum est de florentinis, et circa eos est dispositum, ut superius continetur. Et quod ab aliquo vel aliquibus de civitate, comitatu vel districtu Senarum pro predictis vel aliquo predictorum ulterius quam supra dictum sit, nullum exigatur vel exigi possit seu debeat pro ipso Comuni Florentie vel eius auctoritate vel pro aliqua singulari persona de dicta civitate, comitatu vel districtu Florentie, vel alla quavis persona in ipsa civitate, comitatu, fortia vel districtu Florentie, pedagium, toloneum vel gabella, nichil directe vel per obliquum, nomine alicuius gabelle, curatterie, ripe vel portorii, seu sub aliquo alio quocumque colore vel titulo, nisi ut superius dictum est. Et quod nullus qui emeret de ipsis mercantiis et rebus in ipsa civitate, comitatu vel districtu Florentie, ab aliquo de civitate, comitatu vel districtu Senarum possit cogi vel compelli ad aliquid solvendum Comuni Florentie, vel aliis eius auctoritate, nisi pro ut et sicut nunc cogi possit civis florentinus pro mercantiis et rebus, quas emeret a cive florentino, et quas venderet civis florentinus alteri civi florentino. Et quod Comune Florentie teneatur et debeat curare et facere ita et taliter, quod si aliquls de civitate, comitatu vel districtu Florentie, seu aliqua extranea persona, exigeret vel exigere posset, vel exigere poterit in futurum aliquam gabellam, pedagium, toloneum vel aliquid alìud simile vel dissimile predictis in ipsa civitate, comitatu vel districtu Florentie, auctoritate Comunis Florentie seu alterius cuiuscumque domini vel baronis, a dictis de civitate, comitatu vel districtu Senarum nullatenus exigatur. Et ad probandum quod quis sit florentinus vel senensis, seu de ipsa civitate, comitatu vel districtu