Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 12 (1870).djvu/375


documenti 81

Item, quod omnes et singuli de civitate, comitatu vel districtu Florentie possint eisque liceat libere et secure, dummodo de gabella observetur, ut infra dicetur, deferre, conducere et deferri et conduci facere undique mercimonia, mercantias, pecuniam, res et bona et quolibet victualia et commestibilia ad civitatem Senarum, terram et portum Talamonis, eiusque civitatem, comitatum, fortiam et districtum tam per terram quam per mare et alias aquas; et in ipsa civitate Senarum, terra et porto Talamonis, eiusque civitatis fortia et districtu et terris subiectis ipsi Comuni Senarum, libere et secure ipsa mercimonia, mercantias et alla supradicta habere, tenere et vendere, emere et permutare, et de ipsa civitate Senarum, terra et portu Talamonis, eiusque civitatis comitatu, fortia et districtu, tam per terram quam per mare et alias aquas, libere et secure extrahere et extrahi facere omnia et singula mercimonia, mercantias, pecunias, res et bona eorum. Salvo quam frumentum, bladum, vinum, oleum et alla quelibet victualia que recolligentur in ipsa civitate Senarum, comitatu et eius fortia et districtu, que de dicta civitate eiusque comitatu, fortia et districtu extrahi non possint quoquo modo, sine licentia dicti Comunis Senarum. Et quod in gabellis servetur ut infra proxime continetur, videlicet, quod omnes et singuli de civitate, comitatu vel districtu Florentie, qui imicterent vel imicti facerent eorum mercantias, res et bona et alla infrascripta in ipsam civitatem Senarum, eiusque comitatum, fortiam et districtum, tam per terram quam per mare et alias aquas, teneantur et debeant solvere Comuni Senarum seu ipsius Comunis Senarum camerario vel exactori gabellas infrascriptas, videlicet.


Pro imissione et extractione.


Cuiuslibet torselli seu salme pannorum francigenorum, solidos quadraginta.

Cuiuslibet salme grane de Romania seu de Spanea, solidos quadraginta.

Cuiuslibet salme zafferani, solidos quadraginta.

Cuiuslibet salme velorum et bendarum de sirico vel flore vel banbugio, vel oralium, solidos quadraginta.

Cuiuslibet salme garofanorum, solidos quadraginta.

Cuiuslibet salme di lacche, solidos quadraginta.

Cuiuslibet salme indaci gabbadei, solidos quadraginta.

Cuiuslibet salme nucium moscadarum . solidos quadraginta.

Cuiuslibet salme vaiorum laboratorum vel crudorum, solidos quadraginta.

Cuiuslibet salme lane lavate de Anglia sive de Frandia, solidos viginti.