Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 12 (1870).djvu/10


AL CARDINALE SALVIATI.

(1527)


Carolus etc.

Reverendissime in Christo pater amice carissime salutem. Cum augumento omnis felicitatis discesserat Petrus a Verey camerarius noster, quem ad summum Pontificem misimus, ut nostro nomine eum salutaret, quantoque animi dolore affecti fuimus ob ea, quae in Urbe preter spem voluntatemque nostram acta sunt, exponeret, atque mutuam inter nos benevolentiam restaurare curaret, nostramque illi obedientiam atque filialem pietatem, si alias unquam, nunc certe paratissimam promptissimamque ostenderet, cum nuntius Reverendissimae D. V. eiusdem ad nos litteras detulit, quas una cum hiis, quae Apostolicae sedis nuntius, qui apud nos agit, ipseque nobis retulere, et grato animo vidimus et quam libentissime audivimus. Ea enim omnia R. Paternitatis vrae. in Ro. Pont, et Apostolicam Sedem animum nostro similem testantur; licet sit quo iure merito mirari debeamus liane summi pontificis et religionis causam ita nobis comendari, ac si inviti subsepturi esse videremur, cum nostrum in re hac animum voluntatemque evidentioribus argumentis comprobaverimus, quam ut de ipsa in presentia dubitandum esse videatur. Nam de his, quae nuper Romae acta sunt, tametsi, quae est iniquorum hominum protervitas, fuerint qui ea nomini nostro ascribere presumant, adeo a probis cordatisque viris nullam prorsus fidem impetraturos arbitramur, ut, dum nos Apostolicae Sedis adversarium efficere conati fuerint, eorum malitiam impudentissimamque sycophantiam apperiant necesse est. Nemo enim sanae mentis homo apertissime non videt nos ab hac culpa quam longissime abesse, utpote qui semel atque ite-