Pagina:Archivio storico italiano, VIII, 4, 1858.djvu/220

12 l’eccidio di cesena

riam destinavimus * et habemus *1, cum omni humilitate pro nobis et omnibus Colligatis nostris pacem instantissime petituros2. Sed heu quanta in rerum caligine conditio versatur humana! dum tranquillitatem speramus, ecce turbatio! dum pacem quaerimus, et ecce subeunt ardentissima bella!

Nec iam rerum humanarum vices, aut belli vastitatem, seu saevitiam, lamentamur: quotidie siquidem crescit Colligatorum numerus: quotidie, respiciente Benignitate Divina justitiam nostram, felicibus victoriis nobis vires augentur, et Sacrae Ligae cum exaltatione gloria cumulatur. Dolemus tamen et lacrymabili mente conquerimur (omittamus quanta pars Italiae bellis ingruentibus annihiletur et ruat) sed solum quae videmus adhuc sub Ecclesiae devotione regi ammanitate Praesidentium desolari3.

Ut enim cognoscat Vestra Sublimitas quali simus in hoc * defensionis nostrae * bello moderatione versati, nunquam contra terras Ecclesiae arma movimus, nunquam dominationem, nedum civitatum et provinciarum, quae nobis quotidie se offerunt, sed nec etiam unius minimi castri, quod pertineret ad Ecclesiam, voluimus. Recepimus tamen in societatem et protectionem cunctos, qui se curaverunt in statum liberum vindicare. Ex quo adhuc nonnulli populi, utpote nusquam bello tentati, * quos facile poteramus armis subiicere, * in obedientia Sanctae Matris Ecclesiae perstiterunt. Quibus quid prosit fides, quid constantia, quid continuata devotio, Celsitudo Vestra respiciat.

Duplici quidem latronum manu statum suum temporalem defendit Ecclesia: hinc Anglica societas, inde Britonum immanis et funesta congeries. Illis, anno praeterito, pollentissima civitas Faventina (nunc omnium circumstantium miserandum spectaculum, sicut et fama et nostris litteris Vestram Celsitudinem credimus accepisse) cessit in praedam4. Isti autem civitatem Auximanam et plura oppida circumstantia * in partibus Marchiae * a quibus amicabiliter accepti fuerunt, plus quam hostiliter occuparunt,

  1. Il Salutati aggiungeva di proprio pugno in margine del sopradetto registro queste parole, non che le molte altre, che nel corso della lettera saranno poste egualmente tra due asterischi.
  2. Ved. nota a in fine.
  3. Ved. nota 6 in fine.
  4. Chi vuol piena informazione di questi dolorosi fatti di Faenza, consulti la Storia di Forlì del Bonoli.