Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
La lega cristiana nel 1572 | 365 |
..... Quod ad partes Sedis Apostolìcae attinet, nihil omnino a nobis diligentìae praetermissum est ut omnia praesto essent; diu enim est quod milites delecti ad iter expediti sunt; sed cum triremes, in quas imponendi erant, aliquae in Hispaniam navigassent, ut nobilitati vestrae notum est, reliquae vero ex proelio afflictae, nondum ad iter faciendum ornatae atque instructae essent, prout oportebat, serius aliquanto, quod et nobilitas vestra et nos ipsi nolebamus, copiarum nostrarum transmissio dilata est.
Verum cum intelligeremus adhuc a nobilitate vestra triremes marchionis Sanctae Crucis expectari, quae Neapoli commeatibus et munitionibus comparandis operam darent, quarum adventus ita necessarius esset, ut, illis a reliqua classe disiunctis, nihil eorum, quae, in hac sancta expeditione Deo auctore agenda sunt, suscipi aut inchoari posset, percommodum fore visum est, si copiae Sedis Apostolìcae una cum dilectissimo in Christo M. A. Columnio earum et classis apostolicae generali, iisdem triremibus veherentur, ut eodem tempore in conspectu nobilitatis vestrae et triremes ipsae expectatae et commeatus necessarii et milites nostri cum eorum generali venirent.
Interim autem speramus, et quidem satis certis argumentis, triremes nostras ex Etruria venturas ...; quod si casu aliquo vel necessario impedimento contingat eas omnes, vel aliquam earum partem praesto esse non posse, confìdimus nobilitatem vestram ipsi D. M.
Antonio et nobis ipsis non defuturam, ac triremibus suis classis nostrae numerum abunde suppleturam, quemadmodum orator serenissimi regis Catholici una cum reipublicae Venetae oratoribus nobis non minus benevole quam prudenter obtulerunt1.
Ordinavano intanto a M. Antonio di partir subito per Gaeta e di porsi colà in relazione col vicerè e col marchese di Santa Croce, e ricevutolo in solenne udienza di congedo, lo licenziavano il 12 di maggio.
Nel tempo stesso scrivevano al granduca due caldissime lettere, promettendogli che chiunque ’di loro fosse per essere papa, avrebbe mantenuto gli obblighi e le condizioni stipulate da Pio V2. Questa promessa ripete-