Pagina:Archivio della R. Società Romana di Storia Patria - Vol. XVI.djvu/372

364 C. Manfroni

adunanza il 6 maggio, deliberarono dì mandare a sollecitare il granduca, e nello stesso tempo di scrivere a don Giovanni, al cardinale di Granvelle ed al marchese diSanta Croce1, pregandoli di fornir loro provvisoriamente alcune galere per traghettare le fanterie romane fino a Messina. Ecco il passo più importante della lettera, edita dal Theiner2:

Cardinali Granvelano viceregi Neapolis, sive eius locumtenenti.

... Et quidem milites qui in triremes magni Etruriae ducis imponendi erant iam aliquot dies in locis mari propinquis discedendi facultatem expectant. Item et dilectissimus nobis in Christo M. Antonius Columna nostro iussu iam ad iter est expeditus; denique nulla in nobis est mora; id tantum impedimentum affert quod triremes nondum advenere... Quamobrem in sententiam venimus percommodum nobis fore ut si adhuc triremes diutius differantur, milites nostri a suo generali in triremes illas imponantur, quae Neapoli sunt, atque ita Messanam deducantur. Itaque a D. V. Rma etiam atque etiam petimus atque enixe rogamus ut . . . mandet dilectissimo nobis in Christo marchioni Sanctae Crucis ut, pedites nostros, qui sunt ad duo millia, cum ipso generali in triremes suas accipiat;. . . cogitamus enim quod pedestri itinere copiae perducantur ad Molam Caietae, ut ibi, aut in locis propinquis, ubi commodius videbitur, triremes conscendant.

Rogamus etiam vehementer D. V. Rmam, ut ex eisdem marchionis Sanctae Crucis triremibus duas dilectissimo nobis D. M. Antonio Columnae attribuere atque assignare velit, quarum altera ita ornata atque instructa sit ut in ea Apostolicae Sedis vexillum decenter collocari et ipse Apostolicae Sedis capitaneus generalis, si opus fuerit, vehi possit».

Come si vede, essi sopra ogni cosa cercavano di scolparsi dell’accusa d’aver tardato; e queste stesse scuse ripetevano in altra lettera del 12 maggio in risposta ad una di don Giovanni a Pio V, giunta durante la sede vacante3:

  1. D. Alvaro di Bazan, marchese di Santa Croce, comandante delle galere del regno di Napoli.
  2. Theiner, op. cit. p. 458.
  3. Theiner, op. cit. p. 460.