Pagina:Archivio della R. Società Romana di Storia Patria - Vol. XVI.djvu/238

234 H. V. Sauerland


Brevissima relacio super facto do minorum Co

lumpnensium et dominorum Gaietanorum.


[1] Domini Columpnenses primo insinuant sanctissimo patri domino Clementi digna Dei gracia summo pontifici se gravatos pro eo, quod fuerunt privati et spoliati titulo cardinali gradibus, locis et bonis suis per dominum Bonifacium contra Deum et iusticiam, et supplicant super hoc provideri per ipsum dominum nostrum, et emendari et corrigi quo ad ea que ad plenum correcta non sunt.

Secundo narrant dampna eis illata in bonis patrimonialibus et acquisitis, in quibus dicunt se dampnificatos in .xix. locis cum palaciis Urbis.

Item in summa pecunie quingentarum marcharum sterlingorum datam1 domino Iacobo in pensionem.

.iim. librarum turonensium in redditibus, quas habebant domini Johannes et Odo de Columpna, nepotes sui, et .vim. florenorum in redditibus annuatim ex locis predictis percipi consuetis.

Item in .xm. florenorum in personis fideiussorum.

Item per dominum P. de Columpna cardinalem petitur sibi fieri restitucionem castrorum Popharum, Silve mollis et quorumdam aliorum iurium datorum et cessorum ei per dominos Gaietanos occasione cessionis facte per ipsum dominum P. cardinalem ipsis Gaietanis de iuribus ei competentibus in castro Ninphe, et pro emendatone dampnorum datorum et satisfaccione in propriis bonis eiusdem domini P. cardinalis extra communia et patrimonialia bona. Et ad cessionem predictam probandam producit plurima instrumenta continencia quod commune castri Nimphe transtulit in eum iura dicti castri. Primo producit unum instrumentum, quod dominus Lonfridus Comes Fondanus venit cum eo ad tractatum pacis, et ipse et dominus Benedictus Gaietanus comes Palatinus nomine procuratoris domini P. Gaietani comitis Casertani transtulerunt in dictum dominum P. cardinalem iura predicta pro iuribus dicti castri Nimphe. Item quod dictus dominus P. Gaietanus comes constituerat ad hoc sollempniter procuratorem dictum dominum Benedictum, et ad idem probandum producit quedam alla instrumenta.


  1. Cosi il testo.