Pagina:Archivio della R. Società Romana di Storia Patria - Vol. XVI.djvu/235


Documenti circa la politica di Leone X 231

ditos et vassallos suos tam mediate quam immediate subiectos etiam ratione utilis vel directi dominii vicarios, dominos, barones, feudatarios et domicellos rebelles seu quomodolibet inobedientes, publice vel occulte cuiuscumque dignitatis tam secularis quam spiritualis seu preeminentie, gradus vel qualitatis fuerint, cum tot copiis et viribus, que fuerunt necessarie ad expeditionem ac executionem contra supradictos faciendam,donec executio ipsa realiter et cum effectu facta fuerit, et quod simplici verbo et declarationi stari debeat, quam alter nostrum alteri faciat de delicto commisso per dictos rebelles et inobedientes subditos, vicarios et vassallos suos, propter quod alter nostrum dicat illos esse puniendos et castigandos, demptis tamen prelatis ac viris ecclesiasticis dominiorum ac statuum nobis predicto regi spectantium ac regni nostri, in quo concordata inter Sancta Sedes et nos facta servabuntur. Et cum idem Smus D. N. non velit concedere dicto regi Catholico ut valeat retinere dictum regnum Sicilie cum imperio nec illi dare novam investituram ac confirmare electionem predictam nec coronam imperialem dare, pro cuius investitura erat predictus rex Catholicus obligatus ad prestandum trecentas lanceas pro certo tempore vel duas triremes pro defensione et commodo Sanctitatis Sue et Sedis apostolice, nos Christianissimus rex, ne Ecclesia aliquod detrimentum patiatur, promittimus et nos obligamus, donec Sanctitas Sua eidem regi Catholico non concesserit predicta, dare, facere, adimplere omnia que idem rex Catholicus ratione dicte investiture eidem Smo D. N. prestare tenebatur circa dictas trecentas lanceas, vel duas triremes. Et pro securitate et observatione promissorum nos predictus Leo summus pontifex pollicemur nos daturos fideiussionem seu securitatem centum milium ducatorum et nos Franciscus rex trecentum millium. In testimonium quorum nos predictus Franciscus rex Christianissimus supradicta omnia manu propria subscripsimus et sigillo nostro secreto firmavimus. Ambasie, die .xxii. octobris .mdxix.

Francoys.                


[Suggello reale].