Pagina:Archivio della R. Società Romana di Storia Patria - Vol. XVI.djvu/226

222 F. Nitti

regnis decem milia rubra grani libere et absque aliqua solutione traete.

Quinto, quod Maiestas Sua et successores sui teneantur permittere quod tam Sanctitas Sua pro usu palatii sui apostolici quam S. R. E. cardinales pro usu domorum suarum et familie eorum dumtaxat possint libere extrahere de supradictis regnis granum, ordeum, oleum et vinum.

Sexto, quod Maiestas Sua teneatur infra .iiii. menses confirmare dominis Florentinis omnia privilegia eis hactenus per imperatores et imperium concessa, ac liberare civitates, terras, castra, oppida et loca quecumque que de presenti possident et in quibus imperium seu imperator ius aliquod forsan haberet seu habere pretenderet, gratis et amore Suae Sanctitatis in forma valida.

Septimo, quod Maiestas Sua et successores sui et in dicto regno citra Farum vicerex pro tempore existens teneantur capere ad omnem requisitionem Sue Sanctitatis et successorum suorum seu Camere apostolice omnes delinquentes in terris Romane Ecclesie mediate vel immediate subiectis ad dictum regnum Sicilie citra Farum et illius civitates et loca quecumque confugientes et illos remittere ad Urbem seu ad locum in requisitione Sue Sanctitatis vel Camere expressum, prout etiam Sanctitas Sua remitti faciet delinquentes in terris dicti regni et confugientes ad terras Ecclesie, ut prefertur, subiectas ad omnem requisitionem officialium dicti regis et regni. Aliis vero prohibitionibus et conditionibus ac penis in dictis licteris concessionis feudi regni Sicilie huiusmodi in suo robore et firmitate remanentibus.

Ipseque Aloysius orator supradicta septem capitula et in eis contenta dicto nomine acceptavit, ac ipsum regem ad illa implenda et observanda dicto regio nomine et vigore dicti asserti mandati obligavit in eventum, in quem Maiestas Sua fuerit electa in imperatorem et regem Romanorum, sub penis contentis in licteris investiture et pro premissis observandis obligavit omnia ipsius regis bona presentia et futura ubicumque existentia et nihilominus pro potiori cautela promisit, obligans se in forma Camere, quod ipse Carolus rex omnia et singula per ipsum Aloysium oratorem ipsius regis nomine gesta infra tres menses cum premissorum capitulorum insertione ratificabit per instrumentum publicum seu licteras patentes manu propria subscriptas et suo sigillo munitas in forma valida, rogans me notarium infrascriptum quatenus de predictis publicum conficerem instrumentum, et instrumenta unum vel plura.

Et ego Petrus Ardinghellus notarius de predictis rogatus in fide subscripsi.