Pagina:Archivio della R. Società Romana di Storia Patria - Vol. XVI.djvu/225


Documenti circa la politica di Leone X 221

vendo, et donec dominis ipsis pretium ipsum persolutum fuerit teneatur dicta Camera illarum dominis solvere pro rata responsionem, quam ab aliis percipiunt seu totum id pro quo de presenti illas aliis locarunt; et Camera ipsa apostolica allumina necessaria pro dictis regnis, et in dictis regnis pro usu tantum dictorum regnorum vendere teneatur cantare alluminis pro eo pretio quo nunc pro usu dictorum regnorum in dictis regnis venditur. Aliis vero volentibus allumina ex dictis regnis extrahere vel illis ad alium usum quam regnorum huiusmodi uti, non possit vendi unum cantarum alluminis maiori pretio duorum ducatorum auri de Camera cum dimidio.

Secundo, quod Maiestas Sua et eius successores debeant tenere suis expensis duas triremes cum omnibus rebus necessariis bene munitas et armatas cum hominibus bene expertis ad instantiam Sue Sanctitatis et successorum suorum pro defensione maris et aliorum locorum et rerum Ecclesie, prout visum fuerit Sue Sanctitati et successoribus suis expedire, tam contra infideles, quam contra quoscumque alios molestantes et inquietantes maria et loca Sancte Romane Ecclesie saltem septem mensibus anni incoandis a kalendis aprilis usque ad totum mensem octobris.

Tertio, quod Sua Maiestas et successores sui nullatenus se intromittere debeant de ecclesiis cathedralibus et metropolitanis ac monasteriis et beneficiis ecclesiasticis secularibus et regularibus, cuiuscumque qualitatis existant, sine tamen preiudicio iuris patronatus regis, de quo legittime docere teneatur, tam in danda possessione aut beneplacito super illorum capienda possessione, quam de spoliis et fructibus ecclesiarum, monasteriorum et beneficiorum predictorum, sed omnia premissa ad liberam dispositionem Suae Sanctitatis et successorum suorum pertineant, prout convenit et decens est. Sua Sanctitas tamen ex mera gratia est contenta concedere Sue Maiestati indultum per licteras sub plumbo nominandi personas idoneas ad sex ecclesias cathedrales et metropolitanas in dicto regno consjstentes, exceptis Aversana, Capuana, Cusentinense et Salernitana ecclesiis, quas rex ipse eligere non possit et expressio illarum sex ecclesiarum, quas Maiestas Sua eliget, fieri debeat tempore ratificationis presentium capitulorum per ipsum regem, ut infra dicitur faciende, et dictis sex ecclesiis per ipsum regem tunc electis simul vel successive pro tempore etiam apud Sedem apostolicam etiam per obitum cardinalium vacantibus eadem Sanctitas Sua providebit de personis idoneis per eundem regem Sue Sanctitati nominatis.

Quarto, quod Maiestas Sua et successores sui tempore penurie grani teneantur permittere quod Sanctitas Sua et successores sui possint extrahere tam ex supra dicto citra Fari quam ultra Farum