Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/88

Dei, «ne falsum testimonium loquatur», standum prò ea re non multos post annos ante tribunal Christi severissimi iudicis; proinde eo testimonio non agi tantum de re proximi, quantum de dicentis testimonium salute. Poenae interim ex civili iure possent constitui, ut, si constiterit aliquem falsum testimonium dixisse. pontificum Romanorum bulla empta, ut turpissime sit, non possit poena sublevari ; sed ut is in civitate omnis honoris ac muneris sit expers, et aeque iudex, qui litem suam fecerit, et patronus, qui sit praevaricatus, et is, qui testimonio aliquem circumvenerit, veluti causae adversarii addictus et iudicii periculum et primam sortem et litis aestimationem praestare debeat. Pro comtnerciis hominum quod obiiciunt, nihil iuramento opus est. Optime enim caveri scripto et viris idoneis advocatis potest. Civitates vero si quid inter se transigunt, si quid metuunt non servatum iri, magnorum hominum fidem accipere et obsides inter se dare possunt. Quo iuramentum ad haec non accedet, eo agetur tnelius, quod multa excogitabuntur, quibus firmiora sint promissa, et periurio nullus sit locus: siquidem natura ita constitutum est, ut id potissimum quisque curet, in id animum intendat, quod sibi bono est. Quamobrem, qui ab officio discedere volt, facile causam repererit, vel ex iure naturae vel gentium vel fonasse divino, quae causa iuramento aliquo, quod iurarit, se non putet teneri. Non deerunt, sicuti nec defuere unquam, assentatores legulei vel sophistae, qui persuadeant, eaque adducane ut quod volumus facile credamus, non teneri nos iuramento. De principimi foederibus nihil dico. Neque enim est dubitandum, christianos principes optime consulturos, ne minuatur maiestas praeceptorum Christi eorum causa, qui quantum imperio et dignitate, tantum fide caeteris praestare debent: cuius in primis regium est, summam habere rationem cum fidei observatione, qua nihil est sanctius, tum boni nominis causa ad posteritatem, tum quod in excelso atque illustri loco sunt constituti, ut nobis exemplo sint pii, felices, augusti principes, a quibus omnia bona sunt expectanda, idque praecipue, ut in singulis praeceptis Christi restituendo studium, diligentiam, curato adhibeant, dignam animis tantorum regum, ut disciplina