Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/86

est dicere, circumcisionem in lege nova impliciter esse probibitam, cum in lege veteri ea fuerit praecepta, num ex eo concedenda est circumcisio? Hoc illud est, principes christiani, quod principio querebar: aemulatione legis sunt aliqui, qui nos conturbant et volunt convertere evangelium Christi. li postremo, ut dicebam, inita societate cum impietate et prudentia, quae Dei inimica est, sic instant contra evangelium: — Ordo iuris frequenter iuramentum exposcit, et quandoque utile est, quandoque necessarium hominum commercia et principum foedera iuramento roborari. — Hem, quid id est? vox haec sonat antichristum, antichristum haec vox sonat, principes. Nam quis non intelligat, quid dicat? non debere servari praeceptum Christi, ut ordo iuris servetur; infirmari debere verbum Domini, ut principum civitatumque foedera roborentur. Quis Christi usque adeo est inimicus, qui ista possit audire et perpeti? Haec sunt illa vulnera, quae iis, in quibus aliquid Christi spiritus est, non possunt tractari sine dolore et gemitu. O consilia dissoluta et perdita hominum! vobis, pontifices, habete regna, vobis census, vobis honores, vobis caetera commoda et ornamenta: nobis sacrum, solemne, perpetuum, inviolatum relinquite evangelium Christi. Quid hac postulatione dici potest aequius ? Sinite nos servire Deo nostro. Quid hoc dici potest humanius? Quod eo dicimus, principes, quod indignissimum sit, christianum hominem, si quid norit in causa, ubi verissime omnia quae scit recensuerit, cvolverit, enumeraverit, invitum cogi ad iurandum. Quid si dicit Dominus, «nolite iurare omnino»? Antichristus papa denunciat: — Eo ipso, quod iurare nolint, sunt habendi haeretici. — Nolite pittare quidquam a me fingi. Verba haec ipsa decreti sunt pontificii: «eo ipso, quod iurare nolint, sunt habendi haeretici». Hoc edictum publice positum latuntque est, servarique iussum multis saeculis a regibus Babyloniae Romanae, de quibus iure per Ieremiam conqueritur Dominus, «verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt». Quoniant vero dedit hoc mihi pater Domini nostri Iesu Christi, ut omnia adversariorum obiecta facile diluerim, illud quoque ostendetur, quod obiiciunt, tam esse falsum, quam quod maxime.