Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/84

alium sensum nisi hunc elicient: «Ego autem quod Corinthum non venerim, ea fuit causa, ut vobis parcerem; testem invoco Deum et animam raeam, quam desiderium tenebat ut ad vos venirem, sed contra spiritus Dei nolebat: anima mea itaque desiderio tenebatur, ad eam testem invoco Deum, ad eam testis accedit Deus, cuius spiritus noluit ut venirem, ea causa ut vobis parcerem». Saepe in iis, quae scripta sunt divinitus, dicitur anima desiderare, ut «quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus». Sonant ergo haec prope idem apud apostolum atque illa: «ecce coram Deo quia non mentior» et «Deus scit» et «testis est mihi Deus»; quae affectat apostolus, cum aliqua non ex se, veluti ex se, sed ut ex Christi spiritu solet adseverare. Sic enim haec dicuntur a Paulo tamquam in praesentia Dei, cuius spiritu agebatur; quod ut melius quivis capiat, illud tractemus, quod est in evangelio Iohannis: «Dicit Simoni Petro Iesus: — Simon Iohannis, diligis me plus bis? — dicit ei etiam: — Domine, tu scis quia amo te. — Dicit ei iterum: — Simon Iohannis, diligis me; — ait illi etiam: — Domine tu scis quia amo te. — Dixit ei tertio: — Simon Iohannis, amas me? — Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio, «amas me?» et dixit ei: — Domine, tu omnia nosti, tu scis, quia amo te —». Numquid in his iuravit Petrus? nerao omnium est, qui id dicat. Nihil enim his verbis dici potest modestius, nerao tamen dubitat, fermissime esse adseveratum: nam idem est: «tu scis, tu scis quia amo le», ac si dixisset: — «Testis es tu, quia amo te; — et si dixisset: — Quoniam tu ades, ecce coram Deo, quia non mentior et testem invoco te ad animam meam, quia amo te»; — aut si quid apostolice dici potest significantius et firmius ad adseverandum. Omnia ergo, quae apud apostolum huiusmodi sunt, non iurandi causa, sed ea ratione dieta sunt, ne cui dubium sit, per imperium Dei esse dieta, cuius spiritu plenus erat, in quo loqueretur Christus. Quae cum ita sint, nemo tam audax esse debet, ut haec tam firmiter adseverantis apostoli verba audeat usurpare, nisi qui per imperium Dei Spiritu sancto actus possit dicere, «experimentum eius quaeritis, qui in me loquitur Christus».