Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/61

crudeliter, impie, miserabiliter confossum est mucrone isto vestro, pontifices, nihil vobis mirum videri debet, si ea ex me audietis, quae Caiphae, quae Herodes, quae Pontii, si viverent, non audirent. Nam erant illi quidem manifesti ac aperti hostes Christi, vos domestici inimici et proditores. Dum vos servos servorum Dei appellabatis, nemo unquam putavit inimicos fore Christi. Dum vos Petri officio fungi velie ubique gentium praedicabatis, credidimus vos Christi discipulos et perfamiliares; cuius corpus quia postea discidistis mirum et miserum in modum, fateor me non habere, quo vos nomine satis digne appellerò. Integerrima vita et admirabili vir, Bernardinus Ocellus Senensis, cum ex lege non esse iustitiam, sed per Christum lesum superioribus annis evangelice et apostolice doceret, et vos ob id ipsum Italia expulissetis, appellavit pontifices Romanos antichristos. Parum hoc fuit, si quid gravius dici posset. Nam quis usque adeo Christi nominis est inimicus, cuius opera ita ablegata sit eius libertas ab orbe, cuius tantae minae fuerint in defensores libertatis christianae? Nulla vis tormentorum acerrimorum a vobis praetermissa est, ita ut crudelissime quibusdam necatis, inquisitionis et mortis metu caeteri perterrerentur, qui longissime aberant; iis quoniam vini et manus adferre non poteratis, execrationes publice exercuistis, non inteiligentes pietate et iustis precibus Deum, non devotione iniqua concitari. Nam vetus est prophetae: «Quomodo maledicam, cui Deus non maledixerit?» Vobis ad libertatem Christi satis videbatur fore, si pileo quidam donarentur. Perbelle saepe illuditis populo Dei. Non pudet vos curare, ut eius insignia in honore sint, cuius estis eversores? Nolite mentionem facere libertatis, quatti funditus sustulistis. Neque vero milii novum neque inopinatum est, si quod superioribus annis indignissime fuit obiectum Germanis, id nunc ego quoque audiam, defensione hac libertatis Christi, licentiam carnis quaeri. Mirum profecto est, quam pontifices Romani et eorum asseclae doctrina et vita et conviciis pharisaeorum sint simillinii. Omnia in scribas et pharisaeos dieta a Christo in hosce verti possunt. Nihil est dubitandum pontifices, scribas,