Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/59

natum est et profectum aemulatione legis, umbrarum repetitione, observatione legalium. «Non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac», quid Iudaeis cani Christianis? Filii ancillae adhuc in umbris sunt, haereditas nulla ex umbris, sed e re ipsa. Christiani filii lucis, filii veritatis, filii excelsi oinnes, haeredes per sanguinem Christi, in spiritu Dei. Non ludat Isaac cum Ismaèle, eicite, eicite ancillam hanc et filium eius. Haec fore aliquando, viri principes, tam video animo, quam ea, quae nunc oculis cerno: ea ut nostris temporibus contingant, faciat pater Domini nostri Iesu Christi.