Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/55

recita sanctionem de officio quintae feriae in coena Domini: «Hac die in toto orbe christiano, eh risma et oleum sanctum et oleum cathecumenorum conficiuntur. Dominus enim Iesus Christus, postquam cum discipulis coenavit et eorum pedes lavit, ut Fabianus inquit, chrisma conficere docuit». Quod novum hoc est evangelium ! quis unquam accepit ex iis quatuor, qui ad scribendi manus delecti sunt a patre Domini nostri lesu Christi? Tantamne rem tam negligenter egerunt, ut quod unum esset maximum ad sanctificandos homines, vel neglexissent vel omisissent? An lohannes, qui de coena et lotione pedum omnia minutissime collegit, tantum mysterium praeterivit? Quid Paulus, cum evangelium a se scribi dicat, diligentissimus omnium scriptor atque iliustrator, de hoc ne verbum quidem? Quid, cum usque adeo acclamasset, ne legalia restituerentur, non unum excepit de unctione? Sed nos ad rem. Ubi quasi gesticulariam egerunt apud tres ampullas, quae plenae oleo sunt. «disposita mappula dimissaque ampullae sua (ut aiunt) serica veste alba, pontifex capite inclinato salutat chrisma aut oleum dicens: — Ave sanctum oleum, ave sanctum oleum, ave sanctum oleum, — semper altius dicendum», utar eorum ipsorum verbis, «quod postquam tertio dixerit, osculatur labium ampullae, quo facto sedet pontifex et accipit mitram; tum singuli duodecim sacerdotes parati accedunt successive per ordinem ad mensam, supra quam posita est ampulla, et factis reverentiis genu flectunt coram ampulla, qualibet vice, semper altius dicendo in tono praedicto: — Ave sanctum oleum, ave sanctum oleum, ave sanctum oleum —». Quid hoc est si idololatria non est? Nisi quis velit vocare elaeolatriam. At non haec quidem a Moyse, longe, longe haec monstra absunt a Iudaeis. Salutatur oleum tamquam vivens aliquod, non significatone ulla, sed quasi sanctitate et divinitate ipsa, quae insit in oleo, non modo salutatur sed adoratur edam a collegis duodecim ter sigillatim. Hoccine Christus docuisset? hoccine apostoli? Desinant tandem, desinant subdoli operarii illudere populo Dei, qui quoniam haec, ut Fabianus docuit, accepisse a Christo non possunt ostendere, proximum est, ut iis dent, qui proximi Riformatori italiani del Cinquecento • il. 4