Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/47

in eis mors, neque sterilitas». — Factum est hoc sic quidem; sed erat in hoc umbra futuroruin, quae ex doctrina apostolica poterat illustrari ab episcopo. Legimus enim in Apocalypsi per aquas, popolos et gentes significar! et linguas. De gentibus quod erant in semine Abrahae Christo benedicendae, praedictum erat, ad quas Paulus et apostoli immissuri erant sai, delaturi verbum Dei. Collatio ergo Christiane sic poterat tractari. Si sale adsperso per Helisaeum sterilitas aquae sanata est; quanto magis praedicatione et oratione Pauli et apostolorum per verbum dei et imniissionem Spiritus sancti gentes sanatae sunt, sublata morte et omni sterilitale earum, ex quibus Christus exhibuit sibi gloriosam ecclesiam? Erant ita umbrae aperiendae, non ex umbris invehendae umbrae densiores ad superstitionem. Agite vero, recenseamus iam formulas sacrationum et precum in hoc legali, ut quae sit eorum doctrina, quae instituerint petere gentes et nationes, intelligamus. Recita benedictionem salis. «Exorcizo te creaturam salis per Deum vivum, per Deum verum, per Deum sanctum, qui te per Helisaeum prophetam in aquam mitti iussit, ut sanaretur sterilitas aquae, ut efficiaris sai exorcizatum in salutem credentium, et sis omnibus te sumentibus sanitas animae etcorporis». Annon videtis ex quo ludo haec prodierint? quibus sint orta principiis? in sale exorcizato ponere salutem credentium? salutem animae et corporis? Exorcismorum vero istorum usus unde tam frequens irrepserit, ipsi viderint. Non me fugit, multis post saeculis ab Ambrosio adornata quaedam fuisse, et laudatos in ecclcsiis exorcistas. At simplicissimae erant, ut dixi, traditiones apostolorum et candidissimae: pura aqua ad baptismum, puro oleo ad unguentum, ipso vino et pane ad coenam domini utebantur. Exorcistas Iudaeos ceiebres fuisse tempore apostolorum legimus, homines daemonioruni etiam iudicio non probatos. «Tentaverunt — inquit — quidam de circumeuntibus Iudaeis exorcistis invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini lesu, dicentes: — Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat; — respondens autem spiritus nequam dixit eis: — Iesum novi et Paulum scio, vos autem qui estis?» At quid hoc est? «vos autem qui estis?» Sed tu perge