Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/43

collocant, cum aliud praeter Christum non sit, in quo oporteat nos salvos fieri. Ceremoniae, quae a Christo sensim abducunt, non sunt ferendae. — Longo usu inveteratas, nisi recipias, offendiculum eris fratribus. — Non est hoc offendiculi genus, quod vitandum docuit Christus, quo afTecturum unquam se fratrem negavit apostolus; offendiculum hoc sanctum est atque divinum, quo Paulus in Petri faciem restitit, quo apostolorum multi vitam cum sanguine profuderunt; ob hoc ipsum in Stephanum lapidatio facta est, quod discessionem a lege doceret; offendiculum hoc fuit saepissime Christus Iudaeis, quod dies non observaret, quod ciborum usum confunderet, quod doctrinam hanc proferret in lucem, quae eadem illustrata proximis annis zelo pharisaico et iudaica animadversione pontificum Roinanorum et asseclarum eius perturbavit, vexavit, permiscuit oninem rempublicam Christi. Offendiculum obiiciunt isti novi Caiphae, quod Stephanus, quod apostoli, quod Christus fuerunt. Possumus et volumus inori ut offendiculo simus iis, qui tantis cervicibus sunt ut nefas putent esse Christum sequi, Stephanum imitari, Paulum audire; qui, ne quis arbitretur parvi cuiusdam momenti esse, si qui haercant ceremoniis iudaicis, sed tanti ut cum iis stare non possit evangelium Christi, clamat et contestatur: — «Sunt aliqui, qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi, sed licet nos aut angelus de coelo evangelizet vobis, praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit, et nunc iterum dico vobis, si quis vobis evangelizaverit praeter id, quod accepistis, anathema sit». — Utinam Dominus noster Iesus Christus aperiat mentem fratrum verbis his, quibus per Spiritum sanctum clamat apostolus, ut id ipsum caverent a pseudoapostolis illis, quo nostris temporibus appetí videmus populum Dei. — Velini hic ornnes esse quam diligentissimos et petere ex commentationibus omnium interpretum eius epistolae, quid esset, quod evangelizarent illi, quo converteretur evangelium Christi; asserebant illi Christum esse filium Dei, asserebant alia, quae evangelio continentur; nam erant a credentium numero, li erant, inquit Teophilactus, qui dignitate praecellerent, et vitam cum Petro et Iacobo duxerant, eosdemque caeteris longe praeferrent;