Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/40

ore asserunt in praecibus ad Deum patrem: «Convenerunt enim vere in civitate ista adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti». Si quis haec de unctione aliqua corporea intelligat, non longissime dicitur abesse a luce Christi? a doctrina apostolorum ? De qua audi Petrum: «Verbum misit Deus filiis Israel annuncians pacem per Iesum Christum, quem unxit Deus Spiritu sancto^. Unctum est tabernaculum et altare holocausti, «ut corpus Christi sanctificaretur, qui fuit nobis in holocaustum, qui tradidit semetipsum prò nobis oblationem et hostiam Deo», et omnia vasa eius ut sint sancta sanctorum, «et omnia vasa misericordiae ut omnes qui Christi sunt, Spiritu sancto ungerentur»; propter quod nos vocat apostolus Petrus, «genus electum, regale sacerdotium, gentem sanctam, populum acquisitionis, ut virtutes annunciemus eius, qui de tenebris nos vocavit in admirabile lumen suum». Haec cum ita sint, nonne indignum fuit gentibus et nationibus in lumen admirabile vocatis, tanta luce a Christo accepta, doctrina ea vulgata per apostolos, consecrata monumentis illis Spiritus sancti reicere populum Dei in tenebras? instare aemulationibus legis? implere omnia ceremoniarum iudaicarum? restituere manufacta tempia, ut colantur ex unibris Salomonis? Encoenia reducta sunt et caeterae ceremoniae iudaicae de consecratione templi, de inungendo altari et vasis; adservantur haec tain belle hodie, quam enim maxime olim apud Iudaeos. Unctio mosaica quae Spiritum sanctum significabat non modo restilula sed late promulgata eius doctrina est, multis additis non modo a Christi sed a Moysis institutis longe alienis: de qua suo loco. Indignum iterr. fuit, cum apostolus Paulus docuisset, nos verissime esse tempia Spiritus sancti, in quibus Christi spiritus inhabitat, ea doctrina vel contempta vel non celebrata ab episcopis (quantum certe erat necessarium), sed alia quadam pontificum inducta et vulgata per orbem, tam magnis sumptibus tanto numero ubique exaedificari tempia, in ea magnificentia absumi omnem pecuniam, cum valde saepe acciderit, ut in iisdem urbibus manufacta tempia surgerent, et Spiritus sancti tempia caderent fame et rerum omnium inopia, cum ad audiendum verbum Dei,