Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/37

etsi responderi potest ex iis, quae superiori capite dieta sunt, et capite testimonii nono respondebimus: nunc tamen dicimus, in hoc servum Domini non oportere litigare; hoc nos scire, quod verissime scimus: remissionem peccatorum accipiunt per nomen Domini nostri Iesu Christi omnes, qui credunt in eum: Christus est iustitia et sanctificatio nostra: abluti, sanctificati, iustificati sumus in nomine Domini nostri Iesu Christi, per sanguinem eius, in spiritu Dei nostri. Mens apostolorum est, umbras non esse repetendas: fruendum nobis luce aliata per Christum, ut recte eatur ad veritatem evangelii : in ceremoniis non constituenda est iustificatio aut sanctificatio; sed in spiritu Dei per sanguinem crucis: curandum, ut a superstitione alieni populi et ab insidiis longe remoti, quibus appeti possunt a diabolo, oculos, mentem, animumque intendant in Deum patrem, in Christum Iesum, in spiritual Dei nostri. — Obtundis, inquient, ineptus es, qui haec eadem toties; — non curo dici ineptus; id ipsum fortasse aliquando obiectum fuit Paulo apostolo, qui negabat, sese quicquam aliud scire, quam Iesum Christum et hunc crucifixum. Huic doctrinae toties repetitae si quis repugnat, si quis ab hac doctrina aliud instituit, anathema sit. Nihil refert, si is aut magnus aliquis, aut Pauli discipulus, aut Petri contubernalis dici voluerit; immo vero fuerit, quid tum? si constat, aliquos fuisse apostolorum coniunctissimos, qui in unita te doctrinae non perstiterunt: «ex nobis prodierunt», — inquit Iohannes, — «sed non erant ex nobis». Quid illud est, «ex nobis prodierunt»? Addit: «Haec scripsi vobis de his, qui seducunt vos». Qui auctores igitur in unitate doctrinae apostolicae a nobis dictae non perstant, non perstiterunt, quiqui sint, etiamsi angelus de coelo, non probari iam a vobis, sed reici et explodi sentio. Benedictus Deus et pater Domini nostri Iesu Christi.