Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/31

nium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius». Et in epistola inquit: «In sanctificatione Spiritus, per adspersionem sanguinis Iesu Christi». Paulus, qui plura scripsit, tractat haec copiosius; ne ex legalibus pendeamus clamat: «Christus factus est nobis sapientia a Deo, iustitia, sanctificatio et redemptio»; neve in mentem cadere possit, nos ex ceremoniis mundari, sanctificari aut iustificari, colligit: «Sed abluti estis, sed santificati estis, sed iustificati estis, in nomine Domini Iesu Christi, et in spiritu Dei nostri». Id autem ne per aliud nos habere opinemur quam per sanguinem Iesu Christi, seribit ad Romanos-. «Iustificati gratis per gratiain ipsius, per redemptionem, quae est in Christo Iesu, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius ad òstensionem iustitiae suae in remissionem delictorum». Et ad Ephesios\ «Deus praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum, in ipsum, secundum propositum voluntatis suae, in qua conciliavit nos in dilecto, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius in remissionem peccatorum». Sit ergo caput hoc firmum et sanctum: remissionem peccatorum accipere per nomen Domini nostri Iesu Christi omnes qui credunt in eum , Christum esse iustitiam et sanctificationem nostrain.neve in mentem cadat, in alio nos mundari, sanctificari aut iustificari, ablutos, sanctificatos, iustificatos nos esse in nomine Domini nostri Iesu Christi et in spiritu Dei nostri. Haec est una atque eadem doctrina omnium apostolorum, omnium vere fidelium, quam si Deus per spiritum suum impressit in cordibus vestris, principes christiani, obsecro vos, ne deponatis beneficium iustificationis et sanctificationis animarum vestrarum. Hanc doctrinam si qui oppugnant, si qui adulterant, si qui obtegunt, quiqui sint, si vos illos esse memineritis qui esse debetis, hosce omnes pseudoapostolos cum Paulo appellabitis, antichristos cum Iohanne, quos ut discernamus, rogemus iam: — Cum Petrus et Paulus et verbo et scriptis saepe conimonuissent non ex operibus legis sed per hanc fidem in Iesum Christum iustificari, cur non fuisset recte ambulatum ad veritatem evangelii,