Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/30

\ 24 AONIl PALEAR1I VERULANI solymorum civitas commota est, et accurente tribuno cohortis cum militibus et centurionibus vix servatus Paulus; tantae illorum irae, tantus furor, quamobrem? Quia discessionem docebat a Moyse. Sunt haec omnia integerrime sumpta ex Actis apostolo rum. In iisdem Actis legimus, ex haeresi pharisaeorum credentium surrexisse hosce pseudoapostolos, qui praeciperent ceremonias servari ; ab iis facta est seditio illa, qua Petrus timore ingenti perculsus est et magni apostoli. A nullo hominum genere magis semper periculum fuit evangelio Iesu Christi quam ab aemulatoribus legis, non tam quod numero et concursu ingenti plurimum possent, quam quod fucus pietatis in aemulatione legis pulcherrime apponitur. Nihil est, viri christiani, quod maiorem labem aliquando attulerit sanctae religioni ; nam qui ceremonias populo restituunt, pietatis speciem videntur restituere, quod assignatae illae a Deo sint ad suum cultum et gloriam. Quantum vero a Christo abducere possunt, quantum cum evangelio pugnant, nemo unquam intelliget qui Christi Domini mentem et doctrinam apostolorum nolit intelligere. Apostoli in legalibus reiciendis sicut et pie quidem hoc tempore eo laborarunt, quod ii qui ceremoniis favebant attinere videbantur ad ecclesiam, cuius unitatene apostoli, quia Christum a patre petiisse ut unum omnes essent recordabantur, nolebant dividere, et propterea indigna quaedam tulere aliquando non modo alii, sed Petrus et Paulus, qui — obsecro — apostoli! Petrus visus est hac tolerantia et dissimulatione cogere gentes iudaizare, Paulus Timotheum circumcidit; at cum ea via (ut apostoli verbis utar) non recte ambularetur ad veritatem evangelii, Petrum coram omnibus reprehendit Paulus et acclamavit: — «Si circumcidamini Christus nobis nihil proderit». — Quid hoc est? Unum legale recipientibus nihil prodest Christus: «Dies observatis et menses et tempora, timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis». Quae est via qua recte ambulatur ad veritatem evangelii? quaeso vos adeste mihi totis animis; ea est quam docet Petrus apostolus: «Dominus Iesus, postquam resurrexit a mortuis, praecepit praedicari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum, cui omnes prophetae testimo-