Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/26

cui me devovi, omnia vitae praesidia amissurum, nihil esse reliqui ad existimationem et dignitatem, abalienatum iri magnos viros pontificiarum partium, a quibus ego beneficia ’permulta accepta, malevolentiae signa nulla possum commemorare; quae multorum annorum studio et diligentia adiuinenta mihi compararam ea omnia una hora amittenda intelligebam; non modo agello quo me sustentabam esse carendum, sed cognatos, propinquos, amicos, uxorem optimam, suavissimos liberos relinquendos, excedendum Italia, abeundum in solitudines, aut in carcere habitandum et in suppliciis moriendum: quae cum in ipso discessu meis necessario aperuissem, ut liberos alicui commendarem, nolite quaerere, quam omnia domi reliquerim dolorum et lacrymarum piena. Quae non co dico, viri christiani, quo me constantiae et fortitudinis pigeat, sed ne in suspicionem cadere possit, me vel odii vel commodi alicuius causa vel rogatu cuiusquam accessisse ad dicendum, aut pecunia subornatum, aut praemii spe aut cupiditate aliqua adductum. Quicquid in hac causa suscepi, divinae legis a pontificibus Romanis violatae, religionis confusae, evangelii eversi causa suscepisse confirmo, maximique aestimo conscientiam mentis meae, quae a Christo accepta a me divelli non potest, tantumque abest, ut gratiam mihi ex ea re quaesisse videar, ut permagnas inimicitias initas intelligam, non obscuro fortunarum omnium et capitis periculo; quae omnia feram toleranter, relieta uxore, liberis, propinquis, amicis. Rebus omnibus amissis consolabor ipse me, si apud vos, viri prineipes, qui vestra sponte satis incitati esse debetis, mea oratione sensero aliquid accessisse ad defensionem evangelii filii Dei. Haec mens mea est utinam tam felix quam pia. Causa certe ea suscepta est, contra quam nihil honeste dici potest. Quid ergo vereor? Inveteravit, viri christiani, opinio falsa et perniciosa non modo in vulgus imperitorum sed aliquando apud reges et Caesares, quiqui sint sanctissimos esse et beatissimos pontifices Romanos, eos omnes divino quodam auxilio regi et numine afflari, et in ea causa quae de religione est aberrare nunquam potuisse. Magnum est atque difficile