Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/258

est, ut probati in religione viri, atque ex altera parte incostantes et vani patefiant. Oremus patrem coelestem, ut errantes in viam revocet, ac perfidiam hominum impiorum in lucem pertrahat. Antequam epistolam claudam, essent tibi a me agendae gratiae de eo quod te tuaque omnia mihi tam humaniter obtulisti; sed quibus id verbis faciam, non invenio. Tantum illuci dicam, te ea tibi de me polliceri posse, quae de intimo ac germano fratre pollicerere. Vale, et aliquanto saepius ad me de vestris rebus perscribe; equidem idem sum famiiiariter, diligenterque facturus. Calendis Decembris, Basileae.

V

Caelius Horatius Curio

Castrucio Castrucii filio, per Christum Iesum S. D.

Cogitavimus diu pater et ego de aliquo munusculo, quod ad te mitteremus. Sed cum iis reculis, quibus nos pueri delectamur, non indigeas, vel abundes potius (utpote qui in ista civitate es tam lauta quam nobili merciumque omnis generis refertissima) non facile inveniebamus, quod ista tua aetate, no* bilitateque, dignum videretur. Tandem a patre mihi oblati sunt libelli duo; quorum in altero sacra religionis Christianae summa continetur: in altero selectae aliquot Ciceronis, latinae linguae principiis, epistolae, buie nostrae aetatulae accommodatissimae. Quibus accedit educatio puerilis linguae grecae, cum quibusdam Aesopi fabellis graecis et latinis, quae pariter ad hanc nostram educationem, tamquam infantiae iucunda ubera, selectae fuerunt. litico rogavi patrem, num eiusmodi libelli idonei essent, qui ad te mitterentur. Annuit pater, ac subridens: — Bene habet, inquit, iam Horatius noster amicitiam incipit colere, simulque alteros pares habendos curavit. — Hos igitur ad te nunc, mi Castruci, dono mitto. Curabis tu, ut a paedagogo tuo, atque adeo nostro, (quando una principia literarum ab eodem didicimus)